True Christian Religion (Ager) n. 200

Previous Number Next Number See English 

200. (iii.) Quod ex sensu spirituali sit, quod Verbum Divinitus inspiratum sit, ac in omni voce sanctum. - Dicitur in ecclesia, quod Verbum sit sanctum, et hoc quia Jehovah Dominus illud locutus est; sed quia sanctum ejus in solo sensu litterae non apparet, ideo qui propterea de sanctitate ejus semel dubitat, ille postea cum legit Verbum, se per multa ibi confirmat: dicit enim secum, "Num hoc sanctum? Num hoc Divinum?" Ne itaque talis cogitatio apud multos influat, et postea invalescat, et inde Verbum sicut scriptum vile rejiciatur, et per id conjunctio Domini cum homine illo pereat, placuit Domino nunc sensum spiritualem ejus revelare, propter finem, ut sciatur ubinam sanctum Divinum in illo latet. Sed exempla hoc illustrent. In Verbo nunc agitur de Aegypto, nunc de Aschure, nunc de Edomo, de Moabo, de filiis Ammonis, de Philisthaeis, de Tyro et Zidone, de Gogo. Qui non scit, quod per nomina illorum significentur res caeli et ecclesiae, in errorem abduci potest, quod Verbum multum de populis et gentibus agat, et modo parum de caelo et ecclesia, ita multum de mundanis, et parum de caelestibus; sed cum ille scit quid per illos seu per nomina illorum significatur, ab errore in veritatem potest reduci. [2.] Similiter dum in Verbo videt, quod ibi toties nominentur horti, luci, silvae, tum arbores illorum, ut olea, vitis, cedrus, populus, quercus; et quod toties agnus, ovis, hircus, vitulus, bos; et quoque montes, colles, valles, et ibi fontes, fluvii, aquae, et plura similia: ille, qui nihil scit de sensu spirituali Verbi, non potest aliter credere, quam quod solum illa sint, quae intelliguntur; non scit enim quod per "hortum," "lucum," "silvam," intelligantur sapientia, intelligentia, et scientia; quod per "oleam," "vitem," "cedrum," "populum," et "quercum," intelligantur ecclesiae bonum et verum caeleste, spirituale, rationale, naturale et sensuale; quod per "agnum," "ovem," "hircum," "vitulum," "bovem," intelligantur innocentia, charitas, et affectio naturalis; quod per "montes," "colles," et "valles," intelligantur superiora, inferiora et infima ecclesiae: [3.] tum quod per "Aegyptum" significetur scientificum, per "Aschurem" rationale, per "Edomum" naturale, per "Moabum" adulteratio boni, per "filios Ammonis" adulteratio veri, per "Philisthaeos" fides absque charitate, per "Tyrum et Zidonem" cognitiones boni et veri, per "Gogum" cultus externus absque interno. In genere per "Jacobum" in Verbo intelligitur ecclesia naturalis, per "Israelem" ecclesia spiritualis, et per "Jehudam" ecclesia caelestis. Quando homo haec et illa scit, tunc ille potest cogitare, quod Verbum non agat nisi quam de caelestibus, et quod mundana illa modo sint subjecta in quibus illa sunt. Sed exemplum ex Verbo hoc quoque illustret. [4.] Legitur apud Esaiam, "In die illo erit semita ex Aegypto in Aschurem, ut veniat Aschur in Aegyptum, et Aegyptus in Aschurem, serviantque Aegyptii cum Aschure. In die illo erit Israel trina Aegypto et Aschuri, benedictio in medio terrae: cui benedicet Jehovah Zebaoth, dicendo, Benedictus populus meus Aegyptus, et opus manuum mearum Aschur; et [1]hereditas mea Israel" (xix. 23-25). Per haec in sensu spirituali intelligitur, quod tempore Adventus Domini, scientificum, rationale, et spirituale, unum factura sint; et quod tunc scientificum inserviturum sit rationali, ac utrumque spirituali: nam, ut dictum est, per "Aegyptum" significatur scientificum, per "Aschurem" rationale et per "Israelem" spirituale: per "diem" bis nominatum intelligitur primus et secundus Adventus Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church