True Christian Religion (Ager) n. 220

Previous Number Next Number See English 

220. (iv.) Quod Vera et Bona in ultimis, qualia sunt in Sensu litterae Verbi, repraesentata sint per Aulaea, Vela, et Columnas Tabernaculi. - Per tabernaculum per Mosen in deserto exstructum repraesentatum est caelum et ecclesia; quare forma ejus a Jehovah super monte Sinai ostensa est. Inde per omnia quae in tabernaculo illo erant, quae erant candelabrum, altare aureum pro suffitu, et mensa super qua panes facierum, repraesentata et significata sunt sancta caeli et ecclesiae; et per sanctum sanctorum, ubi erat arca foederis, repraesentatum et inde significatum est intimum caeli et ecclesiae; et per ipsam Legem inscriptam binis tabulis, significatum est Verbum, perque cherubos supra illam significatae sunt custodiae ne sancta Verbi violentur. Nunc quia externa suam essentiam trahunt ab internis, et haec et illa ab intimo, quod ibi erat Lex, ideo sancta Verbi per omnia tabernaculi repraesentata et significata sunt. Inde sequitur quod per ultima tabernaculi, quae erant aulaea, vela et columnae, quae erant tegumenta, continentia, et firmamenta, significata sint ultima Verbi, quae sunt vera et bona sensus litterae ejus. Quia illa significata sunt, ideo Omnia aulaea et vela facta sunt ex xylino intertexto, et hyacinthino et purpura. et coccineo dibapho, cum cherubis (Exod. xxvi. 1, 31, 36). Quid per tabernaculum, et per omnia quae in illo erant, in genere et in specie repraesentatum et significatum est, in Arcanis Caelestibus super illo capite Exodi explicatum est; et ibi ostensum, quod per aulaea et vela repraesentata sint externa caeli et ecclesiae, ita quoque externa Verbi; tum quod per "xylinum" seu "byssinum" significatum sit verum ex origine spirituali, per "hyacinthinum" verum ex origine caelesti, per "purpuram" bonum caeleste, per coccineum dibaphum" bonum spirituale, et per "cherubos" custodiae interiorum Verbi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church