221. (v.) Quod pariter per externa Templi Hierosolymitani, est causa, quia per templum aeque ac per tabernaculum repraesentatum est caelum et ecclesia, sed per templum caelum in quo sunt angeli spirituales, et per tabernaculum caelum ubi sunt angeli caelestes; angeli spirituales sunt qui in sapientia ex Verbo sunt, angeli caelestes autem qui in amore ex Verbo sunt. Quod per "Templum Hierosolymitanum" in supremo sensu significatum sit Divinum Humanum Domini, docet Ipse apud Johannem, Solvite Templum hoc, et in tribus diebus exsuscitabo illud Ipse loquebatur de Templo Corporis sui" (ii. 19, 21);
et ubi intelligitur Dominus, etiam intelligitur Verbum, quia Ipse est Verbum. Nunc quia per interiora templi repraesentata sunt interiora caeli et ecclesiae, ita quoque Verbi, ideo per exteriora ejus etiam repraesentata et significata sunt exteriora caeli et ecclesiae, ita quoque Verbi, quae sensus litterae ejus sunt. De exterioribus templi legitur, Quod aedificata sint ex lapide integro non caeso, et ex cedro intus; et quod omnes parietes ejus intus sculpti essent cherubis, palmis, et aperturis florum; et quod solum obductum esset auro (1 Reg. vi. 7, 29, 30);
per quae omnia etiam significantur externa Verbi, quae sancta sensus litterae ejus sunt.