True Christian Religion (Ager) n. 346

Previous Number Next Number See English 

346. Supra dictum est, quod fides quoad suam Existentiam apud hominem sit visus spiritualis. Nunc quia visus spiritualis qui est intellectus et sic mentis, et visus naturalis qui est visus oculi et sic corporis, sibi mutuo correspondent, ideo potest omnis status fidei comparari cum statu oculi et ejus visus; status fidei veri cum omni statu integro visus oculi, et status fidei falsi cum omni statu perverso visus oculi. Sed correspondentias duorum illorum visuum, mentis et corporis, quoad status utriusque perversos, comparabimus. Fides spuria, in qua falsa commixta sunt veris, comparari potest cum vitio oculi et inde visus quod vocatur Macula alba supra corneam, visum reddens obscurum. Fides meretrix, quae est ex falsificatis veris, et Fides adultera, quae est ex adulteratis bonis, comparari potest cum vitio oculi et inde visus quod vocatur Glaucoma, et est exsiccatio et induratio humoris crystallini. Fides occlusa aut caeca, quae est rerum mysticarum, quae creduntur tametsi nescitur num sint vera vel falsa, aut num sint supra rationem aut contra illam, comparari potest cum vitio oculi quod vocatur Gutta serena et Amaurosis, quod est jactura visus et tamen oculus apparet sicut integre videns, oriunda ex obstructione nervi optici. Fides erratica quae est in plures Deos, comparari potest cum vitio oculi quod vocatur Cataracta, quae est jactura visus oriunda ex obstipatione inter tunicam scleroticam et uveam. Fides lusca, quae est in alium Deum quam in verum, et apud Christianos quam in Dominum Deum Salvatorem, comparari potest cum vitio oculi quod vocatur Strabismus. Fides hypocritica seu Pharisaica, quae est oris et non cordis, comparari potest cum Atrophia oculi et inde jactura visus. Fides visionaria et praepostera, quae est apparentia falsi sicut veri ex ingeniosa confirmatione, comparari potest cum vitio oculi quod vocatur Nyctalopia, quae est visio ex luce fatua in tenebris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church