True Christian Religion (Ager) n. 347

Previous Number Next Number See English 

347. Quod autem Formationem fidei attinet: formatur illa per quod homo adeat Dominum, veritates ex Verbo discat, et secundum illas vivat. Primum: Quod Fides formetur per quod homo adeat Dominum, est quia fides quae fides, ita quae fides salutis, est a Domino et in Dominum. Quod a Domino, patet a verbis Ipsius ad discipulos, "Manete in Me, et Ego in vobis: ....quia sine Me, non potestis facere quicquam" (Joh. xv. 4, 5). Quod fides sit in Dominum, patet ex illis locis, quae in copia supra (n. [1]337, 338), adducta sunt, quae sunt, quod credendum sit in Filium. Nunc quia fides est a Domino et in Dominum, dici potest quod Dominus sit ipsa Fides, vita enim et essentia ejus est in Domino, ita a Domino. [2.] Secundum: Quod fides formetur per quod homo veritates ex Verbo discat, causa est, quia fides in sua essentia est veritas; omnia enim, quae ingrediuntur fidem, sunt veritates; quare fides non aliud est, quam complexus veritatum in mente hominis lucentium: veritates enim docent, non modo quod credendum sit, sed etiam in quem credendum, et quid credendum. Quod veritates desumendae sint ex Verbo, est quia omnes veritates, quae conducunt ad salutem, ibi sunt, in quibus est efficacia, quia datae sunt a Domino, et inde inscriptae universo caelo angelico; quare cum homo veritates ex Verbo addiscit, in communionem et consociationem cum angelis venit, praeter quod id sciat. Fides absque veritatibus est sicut semen orbum substantia medullari, quod commolitum dat modo paleas; at fides ex veritatibus est sicut semen frugi, quod commolitum dat farinam. Verbo, fidei essentialia sunt veritates; quae si non insunt et componunt, est fides modo sicut vox canora sibili; at cum insunt et componunt, est fides sicut vox rei salutiferae. [3.] Tertium: Quod fides formetur per quod homo secundum veritates vivat, est quia vita spiritualis est vita secundum veritates, ac veritates non actualiter vivunt priusquam sunt in factis. Veritates abstractae a factis, sunt solius cogitationis; quae si non fiunt etiam voluntatis, sunt modo in limine ad hominem, et sic non intus in illo; voluntas enim est ipse homo, et cogitatio est tantum et talis homo, quantum et qualiter sibi adjunxit voluntatem. Qui veritates discit et non facit illas, est sicut quis semina circumspargit super agrum, et non occat, inde semina a pluvia tumescunt, et fiunt vappae; at qui veritates discit et facit illas, est sicut qui seminat, et sementem dearat; unde semina a pluvia excrescunt in segetem, et fiunt usui pro nutritione. Dicit Dominus, "Si haec scitis, beati estis si facitis illa" (Joh. [1]xiii. 17): et alibi, "Qui in terram bonam seminatus est, hic est qui Verbum audit et attendit, et inde fructum fert et facit" (Matth. xiii. 22);

tum "Omnis.. qui audit mea.. verba, et facit illa, comparabo viro prudenti, qui aedificavit domum suam super petra; ....at omnis audiens verba mea.., sed non faciens illa, comparabitur viro stulto, qui aedificavit domum suam super arena" (Matth. vii. 24, 26). Verba Domini sunt omnia veritates.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church