True Christian Religion (Ager) n. 348

Previous Number Next Number See English 

348. Ex supra dictis patet, quod tria sint per quae formatur fides apud hominem; nempe quod primum sit adire Dominum, secundum veritates ex Verbo discere, et tertium vivere secundum illas. Nunc quia tria sunt, ac unum non est alterum, sequitur quod possint separari; potest enim quis adire Dominum, et non scire veritates de Deo et de Domino, nisi quam historicas; et quoque potest quis scire veritates ex Verbo in copia, et tamen non vivere secundum illas: sed apud hominem, apud quem tria illa separata sunt, hoc est, unum absque altero, non est fides salutis; sed haec fides oritur, quando tria illa conjunguntur, et fides illa fit talis, qualis est conjunctio. Ubi tria illa separata sunt, ibi est fides sicut semen sterile, quod missum in terram fatiscit in pulverem; at ubi tria illa conjuncta sunt, ibi est fides sicut semen in terra, quod excrescit in arborem, cujus fructus est secundum conjunctionem. Ubi tria illa separata sunt est fides sicut ovum, in quo non aliquod prolificum est; at ubi tria illa conjuncta sunt, est fides illa sicut ovum prolificum avis pulchrae. Fides apud illos, apud quos tria illa separata sunt, assimilari potest oculo piscis aut cancri cocti; at fides apud quos tria illa conjuncta sunt, assimilari potest oculo pellucido a crystallino humore usque in et trans [2]uvam pupillae. Fides separata est similis picturae ex coloribus trahentibus ex nigro super lapide nigro, at fides conjuncta est similis picturae ex coloribus pulchris super crystallo pellucido. Lux fidei separatae comparari potest cum luce torris in manu viatoris tempore noctis; at lux fidei conjunctae comparari potest cum luce facis, ex qua vibrata patent singula gressus. Fides absque veritatibus est instar vitis ferentis labruscas; at fides a veritatibus est instar vitis ferentis botros vini nobilis. Fides in Dominum expers veritatum comparari potest cum stella nova apparente in expanso caeli, quae tempore opacatur; at fides in Domino cum veritatibus comparari potest cum stella fixa, quae perstat in perpetuum. Veritas est essentia fidei, quapropter qualis est veritas, talis est fides, quae absque veritatibus est vaga, at cum illis est fixa; etiam fides veritatum lucet in caelo sicut stella.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church