True Christian Religion (Ager) n. 349

Previous Number Next Number See English 

349. IV. Quod copia Veritatum sicut in fasce cohaerentium exaltat et perficiat fidem. Ex perceptione de fide quae hodie est, non potest cognosci, quod fides in suo ambitu sit complexus veritatum; et adhuc minus quod homo ad fidem sibi comparandam possit aliquid conferre; cum tamen fides in sua essentia est veritas, est enim veritas in sua luce, et quod sicut veritas potest comparari, ita quoque fides. Quis non potest adire Dominum si vult? et quis non potest ex Verbo colligere veritates si vult? et omnis veritas in Verbo et ex Verbo lucet, ac veritas in luce est fides. Dominus qui est ipsa Lux, influit apud omnem hominem; et in quo veritates ex Verbo sunt, in illo facit ut luceant, et sic fiant fidei; et hoc est, quod Dominus dicit apud Johannem, Ut maneant in Domino, et verba Ipsius in illis (xv. 7);

"verba Domini" sunt veritates. Sed ut rite comprehendatur, quod copia veritatum sicut in fasce cohaerentium exaltet et perficiat fidem commentatio dispescenda est in haec momenta:

[(i.)] Quod veritates fidei sint multiplicabiles in infinitum. [(ii.)] Quod dispositio illarum sit in series, ita sicut in fasciculos. [(iii.)] Quod secundum copiam et cohaerentiam illarum perficiatur fides. [(iv.)] Quod veritates utcunque numerosae sunt, et diversae apparent, a Domino, qui est Verbum, Deus Caeli et Terrae, Deus omnis Carnis, Deus Vineae seu Ecclesiae, Deus fidei, et ipsa Lux, Veritas, et Vita aeterna, unum faciant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church