357. (ii.) Quod Homo sibi possit comparare Charitatem; est similis res quae cum fide: quid enim aliud docet Verbum, quam fidem et charitatem, quia hae sunt duo essentialia salutis? Legitur enim "Amabis Dominum... ex toto corde tuo et ex tota anima tua, ....et proximum ut te ipsum" (Matth. xxii. 34-39):
Et Jesus dixit, "Mandatum do vobis, ut ametis vos invicem; ....ex hoc cognoscemini quod mei discipuli sitis quod ametis vos invicem" (Joh. xiii. 34, 35; pariter xv. 9; xvi. 27):
tum, quod homo facturus sit fructus sicut bona arbor; et quod qui bona facit, remuneraretur in resurrectione; praeter plura similia. Ad quid haec nisi homo ex se posset charitatem exercere, ac illam ullo modo sibi comparare Potestne dare eleemosynas, opitulari egentibus, facere bona in sua domo, inque suo officio? Potestne vivere secundum praecepta decalogi? Estne illi anima ex qua potest agere illa, et quoque mens rationalis ex qua se ducere potest ad agendum propter hunc aut illum finem? Potestne cogitare quod [1]facturus sit illa, quia mandata sunt in Verbo, et sic a Deo? Non ulli homini deest haec potentia: quod non desit, est quia Dominus dat illam unicuique; et dat illam sicut aliquam proprietatem; quis enim novit aliter, dum charitatem facit, quam quod faciat ex se?