358. (iii.) Quod etiam Homo sibi comparare possit Vitam Fidei et Charitatis, etiam similis res est; comparat enim illam sibi, dum adit Dominum, qui est ipsa Vita; et aditus ad Ipsum non alicui homini est praestructus, invitat enim continue omnem hominem, ut veniat ad Se; dixit enim, "Qui venit ad Me, non esuriet, et qui credit in Me, non sitiet unquam; ....et venientem ad Me, non ejiciam foras" (Joh. vi. 35, 37): "Jesus stetit et clamavit.., Si quis sitiverit, venito ad Me et bibito" (Joh. vii. 37):
et alibi, "Simile est regnum caelorum [[2]homini regi], qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos ut vocarent invitatos; ....et tandem dixit, Ite ..ad exitus [3]viarum, et quoscunque inveneritis, vocate ad nuptias" (Matth. [4]xxii 1-9). Quis non scit quod invitatio seu vocatio sit universalis, et quoque gratia receptionis? Quod homo, per quod adeat Dominum, vitam sortiatur, est quia Dominus est ipsa Vita; non solum Vita fidei, sed etiam Vita charitatis. Quod Dominus sit illa, et homini a Domino, constat ex his locis; "In principio erat Verbum; ....in Ipso Vita erat, et vita erat lux hominum" (Joh. i. 1, 4). "Quemadmodum.. Pater suscitat mortuos et vivificat, ita Filius, quem vult, vivificat" (Joh. v. 21). "Quemadmodum.. Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit Filio Vitam habere in Se Ipso" (Joh. v. 26). "Panis.. Dei est, qui descendit e caelo, et vitam dat mundo" (Joh. vi. [1]33). "Verba, quae Ego loquor vobis, spiritus et vita sunt" (Joh. vi. 63). Jesus dixit, "Qui Me sequitur, ....habebit lucem vitae" (Joh. viii. 12). "Ego veni, ut vitam habeant, et abundantiam habeant" (Joh. x. 10). "Qui credit in Me, etsi moriatur, vivet" (Joh. xi. 25). "Ego sum via, veritas, et vita" (Joh. xiv. 6). "Quia Ego vivo, etiam vos vivetis" (Joh. xiv. [2]19). "Haec.. scripta sunt, ....ut vitam habeatis in nomine Ipsius" (Joh. xx. 31). Quod sit Vita aeterna (1 Joh. v. [3]20). Per vitam in fide et charitate, intelligitur vita spiritualis, quae a Domino datur homini in vita ejus naturali.