387. Tertium Memorabile: -
Postquam duo illi Angeli extra meum conspectum erant, vidi quendam hortum a latere dextro, ubi erant oleae, ficus, laurus et palmae, in ordine secundum correspondentias positae. Illuc prospexi, et inter arbores vidi angelos et spiritus vadentes et colloquentes: et tunc ad me respexit unus spiritus angelicus. Spiritus angelici vocantur, qui in mundo spirituum praeparantur ad caelum. Ille ab horto illo ad me venit, et dixit, "Vis mecum venire in nostrum paradisum, ac auditurus et visurus es mirabilia." Et abivi cum illo, et tunc dixit mihi, "Hi quos vides (erant enim plures), sunt omnes in amore veri, et inde in luce sapientiae. Est quoque hic palatium, quod vocamus Templum Sapientiae; sed illud non aliquis videre potest, qui credit se multum sapere, minus qui credit se satis sapere, et adhuc minus qui credit se sapere ex se; causa est, quia illi non in receptione lucis caeli ex amore genuinae sapientiae sunt. Genuina sapientia est, quod homo e luce caeli videat, quod quae scit, intelligit, et sapit, tam parum sint respective ad illa quae non scit, intelligit, et sapit, sicut est gutta ad oceanum, consequenter vix aliquid. Omnis qui in hoc horto paradisiaco est, et ex perceptione ac visu in se agnoscit quod tam parum sapiat respective, is videt illud Templum Sapientiae; nam lux interior in mente hominis dat id videre, non autem lux exterior ejus absque illa." [2.] Nunc quia ego illud saepius cogitavi, et ex scientia, et dein ex perceptione. et demum ex luce interiore, agnovi, quod homo tam parum sapiat, ecce datum est mihi videre illud templum. Erat quoad formam mirabile. Erat valde elevatum supra humum, quadrangulare, parietes ex chrystallo, tectum ex jaspide pellucido eleganter arcuatum, substructio ex vario lapide pretioso. Erant gradus per quos in illud ascendebatur, ex alabastro polito. Ad latera graduum apparebant sicut leones cum catulis. Et tunc quaesivi num liceat intrare, et dictum est quod liceat. Quare ascendi; et cum intravi, vidi sicut cherubos volantes sub tecto, sed mox evanescentes: solum, super quo ambulatur, ex cedris erat, et totum templum ex pellucentia tecti et parietum, exstructum fuit ad formam lucis. [3.] Intrabat mecum spiritus angelicus, cui retuli quae audiveram ex duobus angelis de amore et sapientia, et de charitate et fide. Et tunc dixit, "Annon etiam locuti sunt de tertio?" "Quid tertium?" dixi. Respondit, "Est bonum usus. Amor et sapientia absque bono usus non sunt aliquid; sunt modo entia idealia, nec fiunt realia, priusquam sunt in usu: sunt enim amor, sapientia et usus, tria, quae non separari possunt; si separantur, neutrum est aliquid. Non est amor aliquid absque sapientia, sed in sapientia formatur ad aliquid; hoc aliquid, ad quod formatur est usus, quare cum amor per sapientiam in usu est, tunc realiter est, quia actualiter existit. Sunt prorsus sicut finis, causa et effectus: finis non est aliquid, nisi per causam sit in effectu; si solvitur unum ex illis tribus, solvitur omne, et fit sicut nihil. [4.] Simile etiam est cum charitate, fide, et operibus: charitas absque fide non est aliquid, nec fides absque charitate, neque charitas et fides absque operibus; at in operibus sunt aliquid, et tale aliquid, quale est operum usus. Simile est cum affectione, cogitatione et operatione; et simile est cum voluntate, intellectu et actione; nam voluntas absque intellectu, est sicut oculus absque visu, ac uterque absque actione est sicut mens absque corpore. Quod ita sit, clare videri potest in hoc templo, quia lux, in qua hic sumus, est lux illustrans mentis interiora. [5.] Quod non detur completum et perfectum, nisi sit trinum, etiam docet geometria; non enim est linea aliquid, nisi fiat area, nec est area aliquid, nisi fiat corpus: quare ducetur unum in alterum, ut existant; et coexistunt in tertio. Sicut est in hoc, etiam est in omnibus et singulis creatis, quae finita sunt in tertio. Inde nunc est, quod `tria' in Verbo significent completum et prorsus. Quoniam ita est, non potui non mirari, quod quidam profiteantur solam fidem, quidam solam charitatem, quidam sola opera, cum tamen unum absque altero, atque unum et simul alterum absque tertio, non est aliquid." [6.] Sed tunc quaesivi, "Potestne homo charitatem et fidem habere, et usque non opera? potestne homo esse in dilectione et in cogitatione de aliqua re, et tamen non in operatione ejus?" Et respondit mihi [1]angelus, "Non potest nisi modo idealiter, at non realiter. Erit usque in conatu aut voluntate ad operandum; ac voluntas seu conatus est actus in se, quia est continuus nisus ad agendum, qui fit actus in externis accedente determinatione: quare conatus et voluntas, sicut actus internus, acceptatur ab omni sapiente, quia acceptatur a Deo, prorsus sicut actus externus; modo non deficiat, quando datur copia."