True Christian Religion (Ager) n. 397

Previous Number Next Number See English 

397. {*} (i.) De Voluntate et Intellectu.-1. Sunt homini binae facultates, quae faciunt vitam ejus; una vocatur voluntas et altera intellectus. Illae inter se distinctae sunt, sed ita creatae ut unum sint, et cum unum sunt vocantur mens; quare mens humana illae sunt, et omnis vita hominis ibi in principiis est, et inde in corpore. 2. Sicut omnia in universo, quae secundum ordinem sunt, se referunt ad bonum et verum, ita omnia apud hominem ad voluntatem et intellectum, nam bonum apud hominem est ejus voluntatis, ac verum apud illum est ejus intellectus; sunt enim hae binae facultates, seu hae binae vitae hominis, receptacula et subjecta illorum; voluntas est receptaculum et subjectum omnium boni, ac intellectus est receptaculum et subjectum omnium veri; bona et vera apud hominem non alibi sunt: et quia bona et vera apud hominem non alibi sunt, inde nec amor et fides sunt alibi, quoniam amor est boni et bonum est amoris, ac fides est veri et verum est fidei. 3. Voluntas et intellectus etiam faciunt spiritum hominis; nam ejus sapientia et intelligentia, et quoque ejus amor et charitas, ibi resident, et in genere ejus vita: corpus est modo obedientia. 4. Nihil magis interest scire, quam quomodo voluntas et intellectus unam mentem faciunt. Faciunt unam mentem, sicut bonum et verum faciunt unum; est enim simile conjugium inter voluntatem et intellectum, quale est inter bonum et verum: quale id conjugium est, constabit ex illis quae de bono et vero mox adducentur; nempe quod sicut bonum est ipsum Esse rei, ac verum est Existere rei inde, ita voluntas apud hominem est ipsum Esse vitae ejus, ac intellectus Existere vitae inde; nam bonum quod est voluntatis se in intellectu format, et sistit videndum. @* (Nota editoris:-Paragraphi nunc sequentis (n. 397-402) signis citationis ab Auctore inclusi sunt. Videatur opusculum De Nova Hierosolyma (n. 28-32, 11-19, 54-61, 65-78, 36-46).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church