True Christian Religion (Ager) n. 398

Previous Number Next Number See English 

398. (ii.) De Bono et Vero.-[1.] Omnia in Universo, quae sunt in Divino ordine, se referunt ad bonum et verum; nihil datur in caelo, et nihil in mundo, quod non ad duo illa se refert; causa est, quia utrumque, tam bonum quam verum, procedit a Deo, a quo omnia. [2.] 2. Inde patet, quod necessarium sit homini, ut sciat quid bonum et quid verum, et quomodo unum spectat alterum, et quomodo unum conjungitur alteri, maxime autem necessarium est homini ecclesiae; nam sicut omnia caeli se referunt ad bonum et verum, ita quoque omnia ecclesiae, quia bonum et verum caeli sunt quoque bonum et verum ecclesiae. [3.] 3. Secundum Divinum ordinem est, ut bonum et verum conjuncta sint, et non separata, ita ut sint unum et non duo; conjuncta enim procedunt a Deo, et conjuncta sunt in caelo, et ideo conjuncta erunt in ecclesia. Conjunctio boni et veri vocatur in caelo conjugium caeleste, nam in hoc conjugio sunt omnes qui ibi. Inde est quod in Verbo caelum comparetur conjugio, et quod Dominus dicatur Sponsus et Maritus, caelum autem Sponsa et Uxor, similiter ecclesia; quod caelum et ecclesia ita dicantur, est quia illi qui ibi, recipiunt Divinum Bonum in veris. [4.] 4. Omnis intelligentia et sapientia, quae est angelis, est ex illo conjugio, et non aliqua ex bono separato a vero, nec a vero separato a bono. Simile est hominibus ecclesiae. [5.] 5. Quoniam conjunctio boni et veri est instar conjugii, patet quod bonum amet verum, et vicissim verum amet bonum, et quod unum desideret cum altero conjungi. Homo ecclesiae, cui non talis amor est et tale desiderium, non est in conjugio caelesti; ita non est in illo adhuc ecclesia, quoniam conjunctio boni et veri facit ecclesiam. [6.] 6. Bona sunt multiplicia: in genere est bonum spirituale, et bonum naturale, ac utrumque conjunctum in genuino bono morali. Sicut sunt bona, ita sunt vera; quia vera sunt boni, et sunt formae boni. [7.] 7. Sicut est cum bono et vero, ita ex opposito est cum malo et falso; quod [1]nempe sicut omnia in universo quae sunt secundum Divinum ordinem se referunt ad bonum et verum, ita omnia quae sunt contra Divinum ordinem se referant ad malum et falsum: tum quod sicut bonum amat conjungi vero, ita malum amet conjungi falso, et vicissim: ut et, sicut omnis intelligentia et sapientia nascitur ex conjunctione boni et veri, ita omnis insania et stultitia ex conjunctione mali et falsi. Conjunctio mali et falsi interius spectata non est conjugium, sed adulterium. [8.] 8. Ex eo, quod malum et falsum sint opposita bono et vero, patet quod verum non conjungi possit malo, nec bonum falso mali; si verum adjungitur malo, non amplius fit verum, sed falsum, quia falsificatum; et si bonum adjungitur falso mali, non amplius fit bonum, sed malum, quia adulteratum. At falsum non mali potest conjungi bono. [9.] 9. Nemo, qui in malo et inde falso est ex confirmatione et vita, potest scire quid bonum et verum, quoniam malum suum credit esse bonum, et inde falsum suum credit esse verum; at omnis qui in bono et inde vero est ex confirmatione et vita, potest scire quid malum et falsum. Causa est, quia omne bonum et ejus verum in sua essentia est caeleste, omne autem malum et inde falsum est in sua essentia infernale; ac omne caeleste est in luce, et omne infernale in tenebris.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church