404. Sed homo prorsus alium statum induit, si amor mundi seu opum facit caput, hoc est, si ille regnans amor est; nam tunc amor caeli exsulat e capite, et se confert in corpus. Homo, qui in hoc statu est, praefert mundum caelo; colit quidem Deum, sed ex amore mere naturali, qui in omni cultu ponit meritum; et quoque bonum facit proximo, sed propter retributiones. His sunt illa quae caeli sunt, sicut velamina, in quibus incedunt splendentes coram oculis hominum, sed fusci coram oculis angelorum; nam dum amor mundi possidet internum hominem, et amor caeli externum, tunc ille obscurat omnia ecclesiae, et occultat illa sicut sub velo. Verum hic amor in multa varietate est, deterior eo gradu quo vergit ad avaritiam; in hac amor caeli nigrescit; similiter si vergit ad fastum et eminentiam super alios ex amore sui. Aliter vero si vergit ad prodigalitatem: minus noxius est, si pro fine spectat splendida mundi, sicut palatia, decoramenta, magnificos amictus, famulitia, equos et currus in pompa, praeter similia alia. Qualitas cujusvis amoris praedicatur ex fine, quem spectat et intendit. Hic amor assimilari potest crystallo nigricanti, qui suffocat lucem, et non variegat illam in colores nisi pullos et evanidos. Et est sicut nimbus et nubes, quae auferunt radios solis. Est quoque sicut mustum vini infermentati, quod dulce sapit, sed ventrem infestat. Homo talis e caelo spectatus apparet sicut homo gibbosus, incedens inclino capite spectans terram; et cum id elevat ad caelum, retorquet musculos, et cito post in pronum suum relabitur. Hi ab antiquis in ecclesia dicti sunt Mammones, et a Graecis Plutones.