405. Si autem amor sui seu amor dominandi facit caput, tunc amor caeli transit per corpus ad pedes; et ille amor, quantum increscit, tantum descendit amor caeli per talos ad plantas; et si adhuc increscit, transit calceos et proculcatur. Datur amor dominandi ex amore proximi, et datur amor dominandi ex amore sui. Illi qui in amore dominandi ex amore proximi sunt, ambiunt dominium propter finem ut praestent usus publico et privatis; et his ideo etiam concreditur dominatio in caelis. [2.] Imperatores, reges, duces, qui nati et educati sunt ad dominia, si humiliant se coram Deo, quandoque minus sunt in illo amore quam qui ex viii prosapia sunt, et ex fastu ambiunt eminentes gradus super alios. At illis, qui in amore dominandi ex amore sui [1]sunt, est amor caeli sicut subsellium, super quo vulgi causa reponunt pedes, quod tamen, cum non vulgus apparet, aut in angulum, aut extra fores rejiciunt. Causa est, quia se solos amant, et inde voluntates et cogitationes mentis suae immergunt proprio, quod in se spectatum est malum hereditarium, et hoc e diametro oppositum est amori caeli. [3.] Mala quae illis qui in amore dominandi ex amore sui sunt, in genere sunt haec: Contemptus aliorum; invidia; inimicitia contra illos qui sibi non favent; hostilitas inde; odia, vindictae, immisericordia, saevitia et crudelitas; et ubi talia mala sunt, ibi etiam sunt contemptus Dei et Divinorum, quae sunt vera et bona ecclesiae, quae si honorant, est solum ore, ne ab ordine ecclesiastico diffamentur, et a reliquis vituperentur. [4.] Sed hic amor alius est apud clericos, et alius apud laicos. Apud clericos scandit hic amor, dum frena ei laxantur, usque ut velint esse dii; apud laicos autem usque ut velint esse reges; phantasia illius amoris usque eo animos illorum evehit. [5.] Cum amor caeli apud hominem perfectum supremum locum tenet, et facit reliquorum succedentium sicut caput, et amor mundi est infra illum et est sicut est pectus sub capite, et amor sui est infra hunc sicut sunt pedes, sequitur quod si hic amor faceret caput, prorsus inverteret hominem; et tunc coram angelis appareret sicut cubans incurvatus capite ad terram, et dorso ad caelum; et quando in cultu est, appareret super manibus et pedibus saltaret sicut pullus pantherae: et praeterea apparerent sub variis formis bestiarum cum duobus capitibus, uno supra cui facies ferina, altero infra cui facies humana, quod a superiori continue protruderetur, ac adigeretur osculari terram. Omnes hi sunt homines sensuales, ac tales quemadmodum descripti sunt supra (n. 402).