True Christian Religion (Ager) n. 446

Previous Number Next Number See English 

446. XV. QUOD AMICITIA AMORIS LIGATA CUM HOMINE, QUALISCUMQUE EST QUOAD SPIRITUM, POST MORTEM DETRIMENTOSA SIT.

Per amicitiam amoris intelligitur interior amicitia, quae talis est, ut non modo ametur externus ejus homo, sed etiam internus, et hoc absque scrutinio qualis est quoad internum seu spiritum, hoc est, quoad mentis affectiones, sive hae sint amoris erga proximum, ac amoris in Deum, ita consociabiles cum angelis caeli; sive sint amoris contra proximum ac amoris contra Deum, ita consociabiles cum diabolis. Talis amicitia apud plures ligatur ex variis causis, et propter varios fines. Distinguitur haec ab amicitia externa quae solius personae est, et datur propter varia jucunda corporis et sensuum, et propter varia commercia. Haec amicitia cum unoquovis potest sociari, etiam cum hariolo qui ad mensam ducis joculatur. Haec vocatur simpliciter amicitia, illa autem amicitia amoris, quia amicitia est conjunctio naturalis, amor autem est conjunctio spiritualis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church