True Christian Religion (Ager) n. 447

Previous Number Next Number See English 

447. Quod amicitia amoris post mortem detrimentosa sit, constare potest ex statu caeli, ex statu inferni, et ex statu spiritus hominis respectivo. Quod caeli statum attinet, est illud in innumeras societates secundum omnes varietates affectionum amoris boni distinctum; infernum vicissim secundum omnes varietates affectionum amoris mali: et homo post mortem, qui tunc est spiritus, secundum suam vitam in mundo statim addicitur societati, ubi ejus regnans amor est societati alicui caelesti, si amor in Deum et erga proximum fecerat caput ejus amorum; et alicui societati infernali, si amor sui et mundi fecerat caput ejus amorum. Statim post introitum in mundum spiritualem, quod fit per mortem et rejectionem corporis materialis in sepulcrum, homo per aliquod tempus ad societatem suam, cui addictus est, praeparatur, et praeparatio fit per rejectiones amorum cum principali ejus non concordantium: quare tunc separatur unus ab altero, amicus ab amico, cliens a domino, et quoque parens a liberis, et frater a fratre, et quisque eorum interius adjungitur similaribus, cum quibus vitam consortem et proprie suam in aeternum victurus est. At primo tempore praeparationis conveniunt, et amice colloquuntur sicut in mundo; sed paullatim dirimuntur, quod fit insensibiliter.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church