True Christian Religion (Ager) n. 452

Previous Number Next Number See English 

452. Charitas autem hypocritica est apud illos qui in templis et domibus humiliant se paene ad pavimentum coram Deo, longas preces devote fundunt, vultus sanctos praeferunt, osculantur imagines crucis, et ossa mortuorum, et nunc ad sepulcra flectunt genua, et ibi mussitant ore verba sanctae venerationis Dei, et tamen corde volvunt cultum sui, et intendunt adorationes sicut numinum. Hi sunt similes illis, quos Dominus describit, his verbis: "Quando..feceris eleemosynas, ne tuba canas ante te, quemadmodum hypocritae faciunt in synagogis et in vicis, ut glorificentur ab hominibus:....et si oraveris, non eris sicut hypocritae, qui amant in synagogis et in angulis platearum stantes orare, ut conspiciantur ab hominibus" (Matth. vi. 2, 5). "Vae..vobis Scribae et Pharisaei, hypocritae; quia clauditis regnum caelorum coram hominibus, vos enim non intratis, nec eos, qui intrare volunt, permittitis intrare. ....Vae vobis...hypocritae, quia circumitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum; et cum factus est, facitis illum filium gehennae duplo magis quam vos. ....Vae vobis...hypocritae; quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia" (Matth. xiii. [1]13, 15, 25). "Recte prophetavit Esaias de vobis, hypocritae, dicens, Hic populus labiis Me honorat, cor vero eorum procul abest a Me" (Marc. vii. 6). "Vae vobis...hypocritae, quia estis sicut monumenta non apparentia. ut homines, qui ambulant super ea, non sciant" (Luc. xi. 44). Praeter alibi. Sunt illi sicut carnes absque sanguine: sicut corvi et psittaci instructi loqui verba ex aliquo psalmo; et sicut aves edoctae canere melodiam hymni sancti: sonus loquelae eorum est sicut sonus fistulae aucupis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church