True Christian Religion (Ager) n. 453

Previous Number Next Number See English 

453. Charitas autem mortua est apud illos, quibus Fides mortua est, quoniam qualis est Fides, talis est charitas; quod unum faciant, in capite De Fide ostensum est. Quod fides mortua sit illis, qui absque operibus sunt, constat ex Epistola Jacobi ([1]ii. 17, 20). Praeterea fides mortua est illis, qui non credunt in Deum, sed in homines vivos et mortuos, et colunt idola ut in se sancta, sicut olim gentiles. Donaria illorum, qui in hac fide sunt, quae salutis causa impendunt simulacris miraculosis, ut illa vocant, et illa adnumerant inter charitatis opera, non aliud sunt quam sicut aurum et argentum immissum urnis et cippis mortuorum, immo sicut offulae datae Cerbero, et pensa Charonti, ut in campos Elysios transferantur. Charitas autem illorum qui credunt quod Deus non sit, sed pro Deo Natura, non est spuria, nec hypocritica, nec mortua, sed nulla, quia non est alicui fidei adjuncta; non enim nominari potest charitas, quia ejus qualitas praedicatur ex fide. Charitas horum e caelo spectata, est sicut panis ex cinere, collyra ex squamis piscis, et sicut fructus ex cera.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church