True Christian Religion (Ager) n. 516

Previous Number Next Number See English 

516. [III.] Quod sola Confessio oralis, quod peccator sit, non sit Paenitentia. De orali hac confessione ita tradunt Reformati Augustanae Confessioni addicti, "Nemo usquam potest scire sua peccata, quare non possunt enumerari, sunt quoque interiora et recondita, quare confessio foret falsa, incerta, manca et mutila; qui autem confitetur totum se esse merum peccatum, is comprehendit omnia peccata, nullum excludit; et nullius obliviscitur. At usque enumeratio peccatorum. tametsi non necessaria est, non tollenda est, propter teneras et pavidas conscientias, sed haec est modo puerilis et communis forma confessionis pro simplicioribus et rudioribus" (Formula Concordiae. pag. 327, 331, 380). Sed haec confessio loco paenitentiae actualis a Reformatis, postquam se a Romano-Catholicis separaverant, acceptata est, quia fundatur super fide imputativa illorum, quae sola absque charitate, et sic quoque absque paenitentia, remissionem peccatorum operatur, et hominem regenerat; et quoque super hoc, quod illius fidei indivulsa appendix est, quod nulla sit cooperatio hominis cum Spiritu Sancto in actu justificationis; et super hoc, quod nulli sit liberum arbitrium in spiritualibus; et super hoc iterum, quod omnia sint immediatae misericordiae, et non hilum mediatae ab homine et per illum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church