True Christian Religion (Ager) n. 517

Previous Number Next Number See English 

517. Quod sola oralis confessio, quod peccator sit, non sit paenitentia, inter plures causas est haec, quod unusquisque homo hoc exclamare possit, et impius et quoque diabolus, et hoc cum externa devotione, quando cogitat de cruciatibus imminentibus et praesentibus in inferno. Sed quis non videt quod hoc non sit ex aliqua devotione interna, proinde quod sit imaginativum, et inde pulmonicum, non autem voluntarium ab interiori, et inde non cardiacum? Nam impius et diabolus usque intus ardent concupiscentiis amoris faciendi malum, ex quibus feruntur sicut molae procellis actae; quare talis exclamatio non aliud est, quam machinatio ut fallat Deum, aut decipiat simplices, propter liberationem. Quid enim facilius est, quam adigere labra ad vociferandum, et accommodare ei spiritum oris, ac tollere oculos, et levare manus sursum? Hoc idem est, quod Dominus dicit, apud Marcum: "Recte prophetant Esaias de vobis hypocritis,.... Hic populus labiis Me honorat, cor vero eorum procul abest" (vii. 6). et apud Matthaeum: "Vae vobis, Scribae et Pharisaei,.. quia purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero sunt plena rapina et intemperantia; Pharisaee caece, purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius mundum" (xxiii. 25, 26; et plura in eodem capite).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church