True Christian Religion (Ager) n. 53

Previous Number Next Number See English 

53. Quod Deus sit Ordo, est quia est ipsa Substantia et ipsa Forma; Substantia, quia ex Ipso omnia quae subsistunt, exstiterunt et existunt; Forma, quia omnis qualitas substantiarum, ab Ipso exorta est et oritur, non aliunde quam ex forma datur qualitas. Nunc quia Deus est ipsa, unica et prima Substantia et Forma, et simul ipse et unicus Amor, ac ipsa et unica Sapientia, et quia sapientia ex amore facit formam, et hujus status et qualitas est secundum ordinem inibi, sequitur quod Deus sit ipse Ordo; consequenter quod Deus ex Se introduxerit Ordinem tam in universum, quam in omnia et singula ejus; et quod introduxerit ordinem perfectissimum, quia cuncta quae creavit bona fuerunt, ut in Libro Creationis legitur: quod mala una cum inferno, ita post creationem exstiterint, suo loco demonstrabitur. Sed ad talia, quae intellectum propius intrant, clarius illustrant, ut mitius afficiunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church