54. Qualis autem ordo est, in quem universum est creatum, non potest nisi quam per plures membranas exponi; quaedam sciagraphia ejus in sequente lemmate de Creatione exhibebitur. Tenendum est, quod in universo omnia et singula, ut per se subsistant, in suos ordines creata sint, et quod a principio ita, ut cum universi ordine se conjungant, propter causam ut singulares ordines subsistant in universali, et sic unum faciant. Sed ad quaedam exempla: - Homo in suum ordinem creatus est, et quoque unumquodvis ejus in suum, sicut caput in suum, corpus ejus in suum, cor, pulmo, hepar, pancreas, ventriculus in suos, omne organum motus quod vocatur musculus in suum, et omne organum sensus, ut oculus, auris, lingua, in suum; immo non datur arteriola et fibrilla ibi, quae non in suum; et tamen innumerabilia haec se conjungunt cum communi ejus, et se ei injungunt ita, ut simul unum faciant. Simile est cum reliquis, quorum sola recensio ad illustrationem sufficit. Omnis bestia terrae, omnis avis caeli, omnis piscis maris, omne reptile, immo omnis vermis usque ad blattam, in suum ordinem creatum est; pariter omnis arbor, omne arbustum, virgultum, et legumen, in suum; et insuper omnis lapis, et omnis minera, usque ad unumquemvis pulverem terrae, in suum.