568. Secundum Memorabile:-
Quis pius et sapiens non vult scire sortem vitae suae post mortem? quare manifestabo communia ut sciat. Omnis homo post mortem, cum sentit quod adhuc vivat, et quod in alio mundo sit, ac audit quod supra illum sit caelum ubi aeterna gaudia, et infra illum sit infernum ubi aeterni dolores, primum remittitur in externa sua in quibus fuit in mundo priori, et tunc credit quod certe in caelum venturus sit, ac loquitur intelligenter et agit prudenter. Et dicunt aliqui, "Moraliter viximus, honesta sectavimus, ex proposito non fecimus malum." Et alii dicunt, "Frequentavimus templa, missas auscultavimus, sancta sculptilia osculati sumus, super genubus fudimus preces." Et quidam dicunt, "Pauperibus dedimus, opitulati sumus egenis, libros pietatis legimus, et quoque Verbum." Praeter plura similia. [2.] At postquam haec dixerunt, adstant angeli, et dicunt, "Illa omnia quae memoravistis, fecistis in externis; sed nescitis adhuc quales estis in internis. Nunc estis spiritus in corpore substantiali, ac spiritus est internus vester homo; est hic in vobis qui cogitat quod vult, et vult quod amat, et hoc est jucundum vitae ejus. Omnis homo ab infantia inchoat vitam ab externis, ac discit moraliter agere, ac intelligenter loqui, et cum [1]ideam caeli et beatitudinis ibi [1]coepit, inchoat orare, frequentare templa, et solennia cultus obire, et usque mala, dum e suo fonte nativo scaturiunt, in sinu mentis suae recondere, et quoque ingeniose circumvelare ratiociniis ex fallaciis, usque adeo ut ipse non sciat quod malum sit malum. Et tunc mala quia circumvelata sunt et contecta sicut pulvere, non amplius cogitat de illis, cavendo solum ne appareant coram mundo; ita modo studet vitae morali in externis et sic fit homo duplex; fit ovis in externis, et lupus in internis; et sicut pyxis aurea in qua intus est venenum; et fit sicut foede respirans aromaticum in ore tenens ne ab adstantibus sentiatur; et fit sicut pellis muris quae balsamice olet. [3.] Dixistis, quod moraliter vixeritis, et quod studia pietatis sectaveritis; sed quaero, num usquam exploravistis internum vestrum hominem et percepistis aliquas concupiscentias vindicandi usque ad necem, libidinandi usque ad adulterium, defraudandi usque ad furtum, mentiendi usque [ad] falsum testimonium. In quatuor decalogi praeceptis dicitur Illa `Non facies;' et in duobus ultimis dicitur Illa `non concupisces.' Num creditis quod internus vester homo in his similis fuerit externo vestro? Si hoc creditis, forte" [4.] Sed ad haec responderunt, "Quid internus homo? Estne hic et externus unus idem? Audivimus a ministris nostris quod internus homo non aliud sit quam fides, et quod pietas oris et moralitas vitae signum ejus sit, quia operatio ejus." Ad quae responderunt angeli, "Fides salvifica est in interno homine, pariter charitas, et inde est fidelitas et moralitas Christiana in externo homine; at si concupiscentiae supradictae in interno homine, ita in voluntate et inde in cogitatione manent, proinde si interius amatis illas, et tamen alter in externis agitis et loquimini, tunc apud vos malum est supra bonum, et bonum est infra malum, quapropter utcunque sicut ex intellectu loquimini, et ex amore agitis, interius est malum, et hoc ita circumvelatum; et tunc estis sicut Fingae astutae, quae fingunt actus similes humanis, sed cor eorum longe abest. [5.] Sed qualis internus vester homo est (de quo nihil scitis, quia non exploravistis vos, et post explorationem non paenitentiam egistis), post tempus visuri estis, quando exuemini externo homine, ac intromittemini in internum; et cum hoc fit, non amplius agnoscemini a consociis vestris, nec a vobis ipsis. Vidi morales malos tunc sicut feras, intuentes proximum truculentis oculis, flagrantes odio internecino, et blasphemantes Deum, quem in externo homine adoraverunt." His auditis recesserunt; et angeli tunc dicebant, "Videbitis sortem vitae vestrae posthac, nam brevi auferetur vobis externus homo, ac intrabitis in internum, qui nunc est spiritus vester."