True Christian Religion (Ager) n. 569

Previous Number Next Number See English 

569. Tertium Memorabile:-

Omnis amor apud hominem exspirat jucundum, per quod se facit sentiri; et exspirat id proxime in spiritum, et inde in corpus; et jucundum amoris ejus una cum amoeno cogitationis facit vitam ejus. Illa jucunda et amoena non sentiuntur nisi obscure ab homine, quamdiu vivit in corpore naturali, quia hoc corpus absorbet et hebetat illa; at post mortem, (cum corpus materiale ablatum est, et sic operimentum seu indumentum spiritus remotum,) tunc jucunda amoris et amoena cogitationis ejus plene sentiuntur et percipiuntur; et quod mirabile, quandoque sicut odores. Inde est, quod omnes in mundo Spirituali consocientur secundum amores suos, in caelo secundum suos. in inferno secundum suos. [2.] Odores, in quos vertuntur jucunda amorum in caelo, sentiuntur omnes sicut tales fragrantiae, suaveolentiae, amoenae spirationes, et deliciosae perceptiones, quales sentiuntur in hortis, floretis, agris et silvis in matutis, tempore veris. Odores autem in quos vertuntur jucunda amorum illorum qui in inferno sunt, sentiuntur ut nidores, fetore, et putores, quales e latrinis, cadaveribus, et stagnis quisquiliis et sterquiliniis oppletis; et quod mirabile, diaboli et satanae ibi sentiunt illa ut balsama, aromata et thura, quae nares et corda illorum refocillant. In mundo naturali datum etiam est bestiis, avibus et vermibus consociari secundum odores, sed non hominibus tunc, priusquam deposuerint corpora ut exuvias. [3.] Inde est, quod caelum distinctissime ordinatum sit secundum omnes varietates amoris boni, ac infernum ex opposito secundum omnes varietates amoris mali. Propter hanc oppositionem est, quod inter caelum et infernum sit hiatus, qui transiri non potest; illi enim qui in caelo sunt non sustinent aliquem odorem inferni, excitat enim nauseam et vomitum, et minatur deliquium, si attrahunt. Simile fit illis qui in inferno sunt, si meditullium istius hiatus transscendunt. [4.] Quondam vidi aliquem diabolum apparentem e longinquo ut pardum, (qui ante aliquot dies inter angelos ultimi caeli visus est, et calluit artem se angelum lucis facere,) transeuntem meditullium, et stantem inter binas oleas, et non sentientem aliquem odorem vitae suae infestum. Causa erat, quia angeli non aderant: at vero ut primum aderant, convulsionibus actus est, ac decidit quoad omnes artus contractus; et tunc visus est sicut magnus serpens se contorquens in volvulos, et tandem se per hiatum devolvens, et exceptus a suis, et deportatus in cavernam, ubi a graveolente odore sui jucundi revixit. [5.] Quondam etiam vidi quendam satanam punitum a suis. Quaesivi causam, et dicebatur, quod ille obturatis naribus accesserit ad illos qui in odore caeli erant, et quod redierit, et odorem illum super vestibus suis secum tulerit. Aliquoties contigit, quod ex caverna aliqua inferni aperta putor sicut cadaveris strinxerit nares meas, et civerit vomitum. Ex his constare potest, unde est, quod in Verbo "olfactus" significet perceptionem; nam dicitur saepius, quod Jehovah ex holocaustis odoratus sit odorem gratum; tum quod oleum unctionis, et quod thura parata sint ex fragrantibus: et vicissim, quod mandatum sit filiis Israelis, ut immunda e castris eorum exportarentur extra castra, et quod excrementa alvi defoderent et contegerent (Deutr. xxiii. 14, 15 [B.A. 12, 13]): causa erat, quia castra Israelis repraesentabant caelum, ac desertum extra castra repraesentabat infernum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church