57. Opinio hodie regnans est, quod omnipotentia Dei sit qualis est absoluta potentia regis in mundo, qui potest ex lubitu facere quicquid vult, absolvere et condemnare quem vult, sontem facere insontem, infidelem declarare fidelem, indignum et immeritum evehere supra dignum et merentem, immo quod possit sub quocunque praetextu subditis sua bona eripere, tum adjudicare morti, praeter similia alia. Ex hac fatua opinione, fide et doctrina de omnipotentia Divina, tot falsitates, fallaciae, et chimaerae in ecclesiam influxerunt, quot sunt momenta, articulationes et generationes fidei ibi; et adhuc possunt influere, quot possunt urnae impleri aquis e magno lacu, aut quot serpentes e cavernis suis subrepere, et in aprico solis jucundari in deserto Arabiae. Quid opus est nisi duobus vocabulis, omnipotentia et fides, et tunc coram vulgo spargere conjecturas, fabulas et nugas, quot in sensus corporis incidunt? Ab utraque enim ejicitur ratio; at quid ejecta ratione cogitatio hominis praestat rationi avis supra caput volantis; aut quid tunc spirituale, quod homini est prae bestiis, nisi qualis est nidor in bestiariis, qui feris ibi congruit, et non homini nisi similis sit? Si extensio omnipotentiae Divinae aeque foret ad faciendum malum sicut bonum, quodnam discrimen inter Deum et diabolum foret? Num aliud quam quale inter duos monarchas, quorum unus est rex et simul tyrannus, et alter tyrannus, cujus potestas ligata est, unde non rex dicendus est? aut inter pastorem, cui permissum est agere ovem et quoque pardum, et inter pastorem cui hoc non permissum est? Quis non potest scire, quod bonum et malum sint opposita, et quod si Deus ex omnipotentia sua posset unum et alterum velle, et ex velle facere, prorsus nihil posset? Ita Ei nulla potentia, minus omnipotentia foret. Esset hoc sicut binae rotae in contrario versu in se mutuo agerent, ex qua reactione utraque rota subsisteret, et omnimode quiescerent; aut sicut navis in torrente contra viam ejus agente, quae nisi super anchora quiesceret, abriperetur et periret; aut sicut homo cui binae voluntates inter se dissentientes sunt, quarum una dum agit, altera necessario quiescet; at si utraque simul ageret, mentem ejus delirium aut vertigo invaderet.