True Christian Religion (Ager) n. 58

Previous Number Next Number See English 

58. Si omnipotentia Dei foret secundum fidem hodiernam absoluta tam ad bonum quam ad malum faciendum numne possibile, immo facile foret Deo elevare totum infernum in caelum, et convertere diabolos et satanas in angelos, et in terris unumquemvis impium momento purificare a peccatis, innovare, sanctificare, regenerare, a filio irae facere filium gratiae, hoc est, justificare; quod fieret solum per addicationem et imputationem justitiae Filii sui? Sed Deus ex omnipotentia sua hoc non potest, quia est contra leges ordinis sui in universo, et simul contra leges ordinis cuivis homini indictas, quae sunt ut se mutuo ab utraque parte conjungant. Quod ita sit, in sequentibus hujus operis videbitur. Ex fatua illa opinione et fide de omnipotentia Dei resultaret, quod Deus unumquemvis hominem hircum posset convertere in hominem ovem, et ex beneplacito a sinistro ad dextrum suum latus transferre; tum quod posset spiritus draconis ex beneplacito transmutare in angelos Michaelis, et quod posset hominem cujus intellectus est sicut talpae donare visu aquilae, verbo ex homine bubone facere hominem columbam: haec Deus, quia est contra leges [1]ordinis Ipsius, nequit; tametsi continue hoc vult et conatur. Si talia potuisset, non permisisset Adamo auscultare serpenti, et fructum ex arbore scientiae boni et mali desumere, et illum admovere ori; si illud potuisset, non permisisset Caino occidere fratrem suum; Davidi numerare populum; Salomoni fana pro idolis exstruere, ac regibus Judae et Israelis profanare templum, quod toties fecerunt; immo si illud potuisset, per redemptionem Filii sui universum genus humanum nullo excepto salvavisset, et totum infernum exstirpavisset. Gentiles antiqui talem omnipotentiam addixerunt diis et deabus suis; unde orta sunt fabulosa illorum, ut de Deucalione et Pyrrha, quod lapides jacti post tergum facti sint homines; de Apolline quod Daphnem converterit in laurum; de Diana quod venatorem in [2]cervum: et quod [3]alia ex diis eorum virgines Parnassi verterit in picas. [4]Similis fides de omnipotentia Divina est hodie, unde tot fanatica et inde haeretica in omni regione, ubi religio, in mundum illata sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church