6. (i.) Quod tota Scriptura Sacra et inde omnes Doctrinae Ecclesiarum in Christiano orbe, doceant, quod Deus sit, et quod unus sit. - Quod tota Scriptura Sacra doceat quod Deus sit, est quia in intimis ejus non aliud est quam Deus, hoc est, Divinum quod procedit a Deo; est enim illa dictata a Deo; et non potest aliud procedere a Deo, quam quod Ipse est, et vocatur Divinum; hoc in intimis ejus est. In derivatis autem, quae infra sunt, et inde sunt, est Sancta illa Scriptura accommodata perceptioni angelorum et hominum; in his est similiter Divinum, sed in alia forma, et in hac vocatur id Divinum Caeleste, Spirituale et Naturale, quae non aliud sunt, quam integumenta Dei; quoniam Ipse Deus, qualis est in intimis Verbi, non potest ab ullo creato videri. Nam dixit ad Mosen, dum supplicavit ut videret gloriam Jehovae, quod nemo possit videre Deum et vivere. Simile est cum intimis Verbi, ubi Deus in suo Esse et in sua Essentia est. [2.] Sed usque Divinum, quod intime est, ac integitur per talia, quae accommodata sunt perceptionibus angelorum et hominum, elucet sicut lux per formas crystallinas, sed varie secundum statum mentis, quem sibi homo a Deo vel a semet formavit. Coram omni illo, qui statum mentis suae formavit a Deo, est Scriptura Sacra sicut speculum, in quo videt Deum, sed quisque suo modo. Veritates, quas ex Verbo discit, et per vitam secundum illas imbuit, illud speculum componunt. Ex his primum constat, quod Scriptura Sacra sit plenitudo Dei. [3.] Quod illa non modo doceat quod Deus sit, sed etiam quod Deus unus sit, constare potest ex veritatibus, quae, ut dictum est, speculum illud conformant, quod in uno nexu cohaereant, et faciant quod homo non possit cogitare de Deo nisi unum. Inde est, quod unusquisque, cujus ratio aliqua sanctitate ex Verbo imbuta est, sciat sicut ex se quod Deus unus sit, et percipiat sicut insaniam dicere quod plures sint. Angeli non possunt aperire os ad enuntiandum Deos; aura enim caelestis, in qua vivunt, contranititur. Quod Deus unus sit, Scriptura Sacra non modo universaliter ita, ut dictum est, docet, sed etiam particulariter multis in locis, ut in his:
"Audi Israel, Jehovah Deus noster, Jehovah unus est" (Deutr. vi. 4; pariter Marc. xii. 29). "Tantummodo inter te Deus, et praeter Me non est Deus" (Esai. xlv. 14, 15). "Nonne Ego Jehovah, et non amplius Deus praeter Me?" (Esai. xlv. [1]21.) "Ego Jehovah Deus tuus,.... et Deum praeter Me non agnosces" (Hosch. xiii. 4). "Sic dixit Jehovah Rex Israelis,.... Ego Primus et Ultimus, et praeter Me non Deus" (Esai. xliv. 6). In die illo "erit Jehovah in Regem super totam terram; in die illo erit Jehovah unus, et nomen Ipsius unum" (Sach. xiv. 9).