7. Quod doctrinae ecclesiarum in Christiano orbe doceant quod Deus unus sit, notum est; docent, quia ex Verbo sunt omnes doctrinae illarum, quae cohaerent, quantum unum Deum, non solum ore, sed etiam corde agnoscunt. Illi qui solum ore unum Deum, et tres corde confitentur, ut fit apud plures hodie in Christianismo, illis non aliud est Deus, quam duntaxat enuntiatum oris; et omne theologicum illis non aliud est, quam sicut idolum ex auro inclusum scrinio, ad quod clavis ad aperiendum est solum apud antistites; et illi quando legunt Verbum, non percipiunt aliquam lucem ibi et inde, et ne quidem quod Deus unus sit. Verbum illis est sicut lituris maculatum, et quoad unitatem Dei obtectum. Hi sunt qui a Domino describuntur apud Matthaeum:
"Auditu audietis, et non intelligetis, et videndo videbitis, et non cernetis:.... oculos suos occluserunt, ne forte videant oculis suis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertant se, et sanem illos" (cap. xiii. 14, 15). Sunt omnes illi sicut qui lucem fugiunt, et intrant cameras ubi non fenestrae sunt, et palpitant circum parietes, et quaerunt ubi victus et ubi nummi; et tandem faenerantur visum noctuarum similem, et vident in tenebris: sunt hi similes mulieri, cui plures mariti sunt, quae non est uxor, sed lasciva meretrix: suntque similes virgini, quae a pluribus procis annulos accipit, et post nuptias cum uno locat noctes; et quoque cum reliquis.