True Christian Religion (Ager) n. 604

Previous Number Next Number See English 

604. Quod novam voluntatem attinet, est illa supra veterem voluntatem, in regione spirituali; similiter novus intellectus; hic cum illa, et illa cum hoc. In regione illa se conjungunt, ac conjunctim inspiciunt in veterem seu naturalem, et disponunt omnia ibi, ut obtemperent. Quis non videre potest, quod si in mente humana foret modo una regio, et ibi committerentur et commiscerentur mala et bona, ac falsa et vera simul, fieret conflictio sicut in unam caveam committerentur lupi et oves, tigrides et vituli, et accipitres et columbae simul? Quid tunc fieret ibi nisi crudelis laniena, et immanes ferae discinderent mansuetas bestias? Quare provisum est, ut bona cum suis veris colligantur in superiorem regionem, ut in tuto possint subsistere, ac inhibere assultum, et quoque per catenas et alia media subjugare, et postea discutere mala cum suis falsis. Hoc itaque est, quod in superiore articulo dictum est, quod Dominus per caelum regit illa quae mundi sunt apud hominem regeneratum. Superior seu spiritualis regio metitis humanae est quoque in minima effigie caelum, ac inferior seu naturalis regio est in minima effigie mundus; quare homo ab antiquis dictus est microcosmus, et quoque vocari potest microuranos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church