True Christian Religion (Ager) n. 605

Previous Number Next Number See English 

605. Quod homo regeneratus, hoc est, quoad voluntatem et intellectum renovatus, sit in calore caeli, hoc est, in amore ejus, et simul in luce caeli, hoc est, in sapientia ejus, et vicissim, quod homo non regeneratus sit in calore inferni, hoc est, in amore ejus, et simul in tenebris inferni, hoc est, in insaniis ejus, est hodie notum et usque ignotum. Causa est, quia ecclesia, quae hodie est, regenerationem fecit appendicem fidei suae, in quam non aliqua ratio immittenda est, consequenter nec in aliquid quod est appendicis ejus, quod, ut dictum, est regeneratio et renovatio. Hae cum ipsa fide sunt illis sicut domus, cujus januae et fenestrae clausae sunt; quare nescitur quid intus in domo illa est, num modo vacuum, vel num plenum geniis ab inferno aut angelis e caelo. Accedit, quod fallacia hoc confuderit, quae est, quod quia homo intellectu ascendere potest, paene in lucem caeli, et inde ex intelligentia cogitare et loqui de spiritualibus, qualiscunque amor voluntatis ejus sit; ex hujus veritatis ignorantia etiam ignotum factum est omne quod regenerationem et renovationem concernit.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church