True Christian Religion (Ager) n. 606

Previous Number Next Number See English 

606. Ex his concludi possunt haec, quod homo non regeneratus sit sicut qui videt phasmata in nocte, et credit esse homines, et deinde cum regeneratur sicut idem qui illa quae vidit in nocte, in primo mane videt quod fuerint ludibria, et postea dum regeneratus est, et in die est, ut deliria. Homo non regeneratus est sicut qui somniat, et homo regeneratus est, sicut qui vigilat; in Verbo etiam vita naturalis assimilatur somno, et vita spiritualis vigiliae. Homo non regeneratus intelligitur per virgines stultas, quae habebant lampades, et non oleum; et regeneratus per virgines prudentes quae habebant lampades et simul oleum; per "lampades" intelliguntur talia quae intellectus sunt, et per "oleum" quae amoris sunt. Regenerati sunt sicut lucernae candelabri in Tabernaculo; suntque sicut panes facierum cum thure super illis ibi: et sunt qui "splendebunt sicut splendor expansi, et lucebunt sicut stellae in saeculum et aeternitatem," apud Danielem (xii. 3). Homo non regeneratus est sicut qui in horto Edenis est, ac edit ex arbore scientiae boni et mali, et propterea ex horto ejectus, immo est ipsa illa arbor; at homo regeneratus est sicut qui in horto illo est, ac edit ex arbore vitae. Quod detur ex illa edere, constat ex his in Apocalypsi "Vincenti dabo edere ex Arbore vitae, quae in medio paradisi Dei" (ii. 7):

per "hortum Edenis" intelligitur intelligentia in spiritualibus ex amore veri, videatur Apocalypsis Revel (n. 90). Verbo, non regeneratus est "filius mali," et regeneratus est "filius regni" (Matth. xiii. 38): "filius mali" ibi est filius diaboli, et "filius regni" ibi est filius Domini.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church