True Christian Religion (Ager) n. 615

Previous Number Next Number See English 

615. [XI.] Quod Regeneratio non dabilis sit absque Libero Arbitrio in spiritualibus. Quis praeter stupidum non potest videre, quod homo absque libero arbitrio in spiritualibus non possit regenerari? Num absque illo potest Dominum adire, et Ipsum agnoscere Redemptorem et Salvatorem, et pro Deo caeli et terrae, sicut Ipse docet (Matth. xxviii. 18)? Quis absque libero arbitrio illo potest credere, hoc est, ex fide aspicere et colere Ipsum, et se applicare ad recipienda media et beneficia salutis ab Ipso, et ad illa recipienda ex Ipso cooperari. Quis absque libero arbitrio potest facere aliquod bonum proximo, et exercere charitatem, praeter plura quae fidei et charitatis sunt, inferre in cogitationem et voluntatem, et expromere illa, et emittere in actum? Quid alioqui regeneratio nisi mera vox elapsa ex ore Domini (John iii.), quae vel in aure subsistit, vel in ore ex cogitatione proxima loquelae elapsa fit sonus articulatus ex solis undecim litteris? qui sonus per aliquem sensum non potest in aliquam superiorem mentis regionem elevari, sed cadit in aerem ubi dissipatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church