True Christian Religion (Ager) n. 616

Previous Number Next Number See English 

616. Dicite si potestis, num usquam dari possit stupiditas caecior de regeneratione, quam qualis est apud illos qui se in hodierna fide confirmant, quae est, quod fides infundatur homini cum est sicut truncus aut lapis, et quod tunc illam infusam sequatur justificatio, quae est, remissio peccatorum, regeneratio, praeter plura dona; et quod operatio hominis prorsus excludenda sit, propter causam, ne merito Christi aliquam vim inferat! Quod dogma ut adhuc firmius stabiliretur, homini omne liberum arbitrium in spiritualibus praeripuerunt, inducendo plenariam impotentiam in illis; et tunc sicut Deus solum operaretur a sua parte, et nulla potentia data foret homini cooperandi a sua, et sic se conjungendi. Quid tunc homo quoad regenerationem, nisi sicut vinctus quoad manus et pedes, similis vinctis in navibus, [1]galeris, vocatis? qui si manicis et pedicis se exsolverent, similiter ut illi puniretur et morti damnaretur, hoc est, si ex libero arbitrio bonum faceret proximo, et ex se crederet in Deum, salutis causa. Quid foret homo in talibus confirmatus, et tamen in pio desiderio caeli, nisi sicut larva stans in visione, num fides illa cum suis beneficiis infusa sit, aut si non, num infundatur; proinde num Deus Pater misertus sit, aut num Filius Ipsius intercesserit, aut num Spiritus Sanctus alibi occupatus non operetur? Et tandem ex plenaria ignorantia de hoc recederet, et se consolaretur per hoc, quod "forte gratia illa moralitati vitae meae, in qua sum et maneo sicut prius, insit, et sic illa in me sancta, at in illis, qui fidem illam non adepti sunt, profana; quare ut sanctitas in moralitate mea remaneat, cavebo posthac ne ex me operer fidem, nec charitatem;" praeter plura. Talis larva, aut si mavis, talis statua salis fit omnis, qui cogitat de regeneratione absque libero arbitrio in spiritualibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church