True Christian Religion (Ager) n. 617

Previous Number Next Number See English 

617. Homo, qui credit regenerationem dari absque ullo libero arbitrio in spiritualibus, ita absque cooperatione. fit quoad omnia vera ecclesiae frigidus sicut saxum, et si calidus, est sicut torris in foco ignitus, qui flagrat ex combustibilibus in illo, quia ex concupiscentiis. Ille comparative fit sicut palatium subsidens in terram usque ad tectum ejus, et inundatur aquis lutulentis; et post hoc habitat super nudo tecto, et ibi sibi facit tentorium ex cannis palustribus; et demum etiam tectum subsidet, et ipse submergitur. Est quoque similis navi, in qua omnis generis pretiosae merces ex Verbo ut thesaurario sunt; quae vel a muribus et blattis corroduntur, vel a nautis projiciuntur in mare, et sic mercatores defraudantur suis bonis. Eruditi seu opulenti ex fidei istius arcanis sunt similes institoribus in cauponis, qui vendunt statuas idolorum, fructus et flores cereos, conchylia, viperas in phialis, et similia alia. Illi, qui ex nulla spirituali potentia homini applicata et data a Domino, non volunt spectare sursum, sunt actualiter sicut bestiae, quae capite spectant deorsum, et modo pascua in silvis quaerunt; et si in hortos veniunt, sunt sicut vermes qui folia arborum consumunt, et si fructus oculis vident, et plus si manibus palpant, implent illos vermicosis: et tandem fiunt sicut serpentes squamosi quorum fallaciae sonant et fulgent, sicut illorum squamae, et sic porro.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church