True Christian Religion (Ager) n. 622

Previous Number Next Number See English 

622. Secundum Memorabile:- Omnes qui ad caelum praeparati sunt, quod fit in mundo spirituum, qui est medius inter caelum et infernum, post exactum tempus, desiderant cum suspirio caelum; et mox aperiuntur oculi illorum, et vident viam, quae tendit ad aliquam societatem in caelo. Hanc viam intrant et ascendunt; et in ascensu est porta, et ibi custos: hic aperit portam, et sic ingrediuntur. Tunc obviam fit eis inquisitor, qui illis a moderatore dicit, ut penitius intrent et inquirant, num alicubi domus sint quas agnoscant ut suas, nam pro quovis novitio angelo est nova domus; et si inveniunt, renunciant hoc, et manent ibi. At si non inveniunt, redeunt, et dicunt, quod non viderint; et tunc a quodam sapiente ibi exploratur, num lux quae in illis est, concordat cum luce quae in societate est, et imprimis num calor; lux enim caeli in sua essentia est Divinum Verum, et calor caeli in sua essentia est Divinum Bonum, utrumque procedens a Domino ut Sole ibi. Si alia lux et alius calor, quam lux et calor illius societatis in illis sunt, hoc est, si aliud verum et bonum, non recipiuntur: quare abeunt inde, et per vias inter societates in caelo apertas vadunt, et hoc usque dum inveniunt societatem affectionibus illorum prorsus congruam, et ibi fit habitatio illorum in aeternum; sunt enim ibi inter suos, quemadmodum inter affines et amicos, quos. quia in simili affectione sunt, ex corde amant, et ibi sunt in vitae suae faustitate, et in totius pectoris sui ex pace animae jucunditate; est enim in calore et luce caeli delicium ineffabile, quod communicatur. Ita fit cum illis qui angeli fiunt. [2.] Sed qui in malis et falsis sunt, illis ex venia licet ascendere in caelum; sed cum intrant, incipiunt trahere animam, et respirare cum lucta; et mox obscuratur visus illorum, et caligat intellectus, et cessat cogitatio, ac sicut [1]lethus obversatur oculis, et sic stant sicut stipites; et tunc incipit cor pulsare, pectus angustari, et mens corripi angore, et plus et plus cruciari, et in eo statu se contorquent sicut serpentes admoti foco; quare devolvunt se inde, et per praecipitium, quod tunc apparet, se dejiciunt, nec quiescunt, quam in inferno apud sui similes, ubi possunt animam trahere, et ubi cor illorum libere vibratur. Postea odio habent caelum, et rejiciunt verum, ac corde blasphemant Dominum, credentes quod cruciatus et tormina illorum in caelo ab Ipso fuerint. [3.] Ex his paucis videri potest, qualis sors illorum est qui floccipendunt veritates quae fidei sunt, quae tamen faciunt lucem in qua sunt angeli caeli, et qui floccipendunt bona quae amoris et charitatis sunt, quae tamen faciunt calorem vitae in quo sunt angeli caeli: tum ex his videri potest, quantum errant, qui credunt quod usque possit frui beatitudine caelesti, modo admittatur in caelum. Fides enim hodie est, quod in caelum recipi, sit ex sola misericordia; et quod receptio in caelum sit, sicut qui in mundo in domum nuptiarum venit, et tunc simul in gaudia et laetitias ibi: at sciant, quod communicatio affectionum amoris et inde cogitationum sit in mundo spirituali, quoniam homo tunc spiritus est, et vita spiritus est affectio amoris et inde cogitatio; et quod affectio homogenea conjungat, et affectio heterogenea separet, et quod heterogeneum cruciet, diabolum in caelo, et angelum in inferno. Quamobrem separati sunt juste secundum diversitates, varietates, et differentias affectionum quae amoris sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church