623. Tertium Memorabile:- Quondam datum est videre trecentos ex clericis et simul laicis, omnes doctos et eruditos, quia sciverunt solam fidem confirmare usque ad justificationem, et quidam ultra; et quia apud illos erat fides, quod caelum sit modo admissio ex gratia, data est illis venia ascendendi in unam caeli societatem, quae tamen inter superiores non erat. Et cum ascenderunt, tunc e longinquo visi sunt sicut vituli. Et cum intrabant caelum, recepti sunt ab angelis civiliter; sed cum colloquebantur, occupavit illos tremor, postea horror, et demum cruciatus sicut mortis, et tunc dejecerunt se praecipites, et in dejectione visi sunt sicut equi mortui. Quod apparuerint sicut vituli in ascensu, erat quia affectio naturalis videndi et sciendi exultans apparet ex correspondentia sicut vitulus; et quod in dejectione apparuerint sicut equi mortui, erat quia intellectus veri apparet ex correspondentia sicut equus, ac intellectus nullus veri, quod ecclesiae est, sicut equus mortuus. [2.] Erant pueri infra, qui videbant illos descendentes, ac in descensu visos ut equos mortuos; et tunc avertebant facies, et dicebant magistro suo, qui cum illis erat, "Quid hoc portentum; vidimus homines, et nunc pro illis equos mortuos; quos quia non potuimus aspicere, avertimus facies; magister, ne moremur in hoc loco, sed abeamus;" et abiverunt. Et tunc magister in via illos instruxit, quid "equus mortuus;" dicens, "`Equus' significat intellectum veri ex Verbo; omnes equi quos vidistis, illum significaverunt; quando enim homo vadit meditans ex Verbo, tunc meditatio ejus e longinquo apparet sicut equus, generosus et vivus sicut spiritualiter meditatur, ac vicissim miser et mortuus, sicut materialiter." [3.] Tunc pueri quaerebant. "Quid est spiritualiter et materialiter meditari ex Verbo?" Et respondit magister, "Illustrabo hoc per exempla. Quis dum sancte legit Verbum, non interius in se cogitat de Deo, de proximo, et de caelo? Omnis qui cogitat de Deo solum ex Persona et non ex Essentia, is materialiter cogitat; tum qui cogitat de proximo solum ex forma externa, et non ex qualitate, is materialiter cogitat; et qui cogitat de caelo solum ex loco, et non ex amore et sapientia, ex quibus caelum est caelum, is quoque materialiter cogitat." [4.] Sed dixerunt pueri, "Nos cogitavimus de Deo ex Persona, de proximo ex forma, quod sit homo, et de caelo ex loco, quod supra nos sit: num ideo cum legimus Verbum, apparuimus tunc alicui sicut equi mortui?" Dixit magister, "Non, estis adhuc pueri, ac non potestis aliter: at percepi affectionem sciendi et intelligendi apud vos, quae quia est spiritualis, cogitavistis etiam spiritualiter. latet enim spiritualis aliqua cogitatio intus in vestra materiali, quod adhuc nescitis. Sed redibo ad priora quae dixi, quod qui cogitat materialiter, dum legit Verbum, aut meditatur ex Verbo, appareat e longinquo sicut equus mortuus; at qui spiritualiter, sicut equus vivus: et quod materialiter cogitet de Deo, qui solum ex Persona et non ex Essentia. Sunt enim attributa Divinae Essentiae plura, ut omnipotentia, omniscientia, omnipraesentia, aeternitas, amor, sapientia, misericordia et gratia, et ala; et sunt attributa procedentia ex Divina Essentia, quae sunt creatio et conservatio, redemptio et salvatio, illustratio et instructio. Omnis qui de Deo ex persona cogitat, facit tres Deos; dicens, quod unus Deus sit Creator et Conservator, alter Redemptor et Salvator, ac tertius, Illustrator et Instructor; at omnis qui de Deo ex Essentia cogitat, facit unum Deum, dicens, "Deus nos creavit, et idem nos redemit et salvat, et quoque illustrat et instruit." Inde causa, quod qui de Trinitate Dei cogitant ex Persona, et sic materialiter, non possint aliter ex ideis cogitationis suae, quae materialis est, quam facere ex uno Deo tres: sed usque contra cogitationem suam tenentur dicere, quod trium illorum sit unio per Essentiam, quia sicut per transennam etiam cogitaverunt de Deo ex Essentia. [5.] Quare, mei discipuli, cogitate ex Essentia, et ex hac de Persona; cogitare enim ex Persona de Essentia, est materialiter cogitare etiam de Essentia; at cogitare ex Essentia de Persona, est spiritualiter cogitare etiam de Persona. Gentiles antiqui, quia materialiter cogitaverunt de Deo, et sic etiam de attributis Dei non molo fecerunt tres Deos, sed plures usque ad Centum; ex unoquovis enim attributo fecerunt unum Deum. Sciatis quod materiale non intret in spirituale, sed spirituale in materiale. Simile est cum cogitatione de proximo ex forma externa et non ex qualitate ejus; ut et cum cogitatione de caelo ex loco, et non ex amore et sapientia. ex quibus est caelum. Simile est cum omnibus et singulis quae in Verbo sunt; quare qui materialem ideam de Deo fovet, et quoque de proximo, et de caelo, non potest quicquam ibi intelligere, est illi Verbum littera mortua; et ipse apparet e longinquo, dum legit illud, aut meditatur ex illo, sicut equus mortuus. [6.] Illi, quos vidistis descendentes e caelo factos coram oculis vestris sicut equos mortuos, fuerunt qui occluserunt visum rationalem quoad theologica seu spiritualia ecclesiae apud se et apud alios per peculiare dogma. quod intellectus captandus sit sub obedientia fidei eorum; non cogitantes, quod intellectus a religione occlusus sit caecus sicut talpa, et in illo mera caligo; et talis caligo, quae rejicit a se omnem lucem spiritualem, obstipat influxum ejus a Domino et e caelo, et ponit pro illo obicem in sensuali corporeo, longe infra rationale in rebus fidei; hoc est, ponit illum juxta nasum, et figit illum in cartilagine ejus, ex quo postea ne quidem odorari potest spiritualia: unde quidam tales facti sunt, ut dum sentiunt odorem ex spiritualibus, cadant in deliquium: per odorem intelligo perceptionem. Hi sunt qui faciunt Deum tres. Dicunt quidem ex Essentia, quod Deus unus sit, at usque dum ex fide sua orant, quae est ut Deus Pater misereatur propter Filium, et mittat Spiritum Sanctum, manifeste faciunt tres Deos. Non possunt aliter, orant enim ad unum, ut misereatur propter alterum, et mittat tertium." Et tunc magister illorum docuit illos de Domino, quod Ille Deus unus sit, in quo Divina Trinitas.