True Christian Religion (Ager) n. 644

Previous Number Next Number See English 

644. Causa, quod praesules ecclesiarum Christianarum, et inde subalterni illorum, per imputationem in Verbo intellexerint imputationem fidei, cui justitia et meritum Christi inscripta sunt, et sic homini adscripta, est quia non de alia fide per quatuordecim saecula, hoc est, a tempore synodi Nicaenae, voluerunt scire. Quare illa sola insedit memoriae et inde menti illorum, sicut organizata; quae ab eo tempore faenerata est lucem, qualis est ex incendio tempore noctis, ex qua luce illa fides visa est tanquam ipsum verum theologicum, ex qua pendent omnia reliqua in serie concatenata, quae dilaberentur, si illud caput, seu illa columna amoveretur. Quare si aliam fidem, quam imputativam illam cogitarent, cum legerunt Verbum, lux illa una cum omni theologico illorum, exstingueretur, et oborirentur tenebrae, e quibus tota Ecclesia Christiana evanesceret: quare relicta est illa, Sicut stirps radicum in terra, excisa et deperdita arbore, usque dum septem tempora transirent (Dan. iv. 20 [B.A. 23]). Quis inter confirmatos antistites ecclesiae hodie, dum impugnatur illa fides, non obturat aurem sicut gossypio ad audiendum aliquid contra illam? Sed, mi lector, aperi aures, et lege Verbum, et clare percipies aliam fidem et aliam imputationem, quam hactenus tibi persuaseras.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church