True Christian Religion (Ager) n. 643

Previous Number Next Number See English 

643. [VI.] Quod sit Imputatio, sed boni et mali, et simul fidei. Quod sit imputatio boni et mali, quae in Verbo, ubi nominatur, intelligitur, constat ex innumeris locis ibi, quae quidem prius ad partem allata sunt, sed ut quisque certus fiat quod non alia imputatio detur, aliqua etiam hic ex Verbo afferentur; quae sunt, "Venturus est Filius hominis, ....et tunc reddet unicuique secundum facta ejus" (Matth. xvi. 27). "Exibunt qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala fecerunt in resurrectionem judicii" (Joh. v. 29). "Liber apertus est qui est vitae, et judicati sunt" omnes "secundum opera illorum" (Apoc. xx. 12, 13). "Ecce venio cito, et merces mea Mecum, ut dem unicuique secundum opus ejus" (Apoc. xxii. 12). "Visitabo secundum vias ejus, opera ejus retribuam illi" (Hosch. iv. 9; Sach. i. 6; Jerem. xxv. 14; xxxii. 19). Deus in die irae et justi judicii sui, "reddet unicuique secundum opera ejus" (Rom ii. 5, 6). "Omnes nos manifestari oportet coram tribunali Christi, ut reportet [quilibet] illa, quae per corpus prout ea fecit, sive bonum sive malum" (2 Cor. v. 10). [2.] Non alia lex imputationis fuit in principio ecclesiae, nec alia futura est in fine ejus: quod in principio ecclesiae, patet ex Adamo et ejus uxore, quod quia malum fecerunt, comedendo ex arbore scientiae boni et mali, damnati sint (Gen. ii. et iii.); et quod nec alia futura sit in fine ecclesiae, patet ex his Domini verbis: "Quando venerit Filius hominis in gloria [1]sua, ....tunc sedebit super throno gloriae suae; et dicet" ovibus "a dextris, venite benedicti...., et tanquam hereditatem possidete paratum vobis regnum a fundatione mundi: nam esurivi, et dedistis Mihi edere; sitivi et potastis Me; peregrinus fui et collegistis Me; ludus fui et induistis Me; aegrotus fui et visitastis Me; in custodia fui et venistis ad Me." At vero hircis a sinistris, quia non fecerunt bona, dixit, "Discedite a Me maledicti, in ignem aeternum paratum diabolo et angelis ejus" (Matth. xxv. 31 seq.). Ex his quisque apertis oculis videre potest, quod sit imputatio boni et mali. [3.] Quod etiam sit imputatio fidei, est quia charitas quae est boni, et fides quae est veri, una sunt in bonis operibus; et quod nisi una sunt, opera non sint bona, videatur supra (n. 373-377). Quare dicit Jacobus, "Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, cum obtulit.. Filium suum super altare videsne quod fides cooperata sit operibus, et ex operibus fides pro perfecta cognita sit Ac impleta est Scriptura, quae dicit, Credidit Abraham Deo, et imputatum est illi in justitiam" ([Jac.] Epist ii. 21-23).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church