True Christian Religion (Ager) n. 675

Previous Number Next Number See English 

675. Quod circumcisio fuerit instituta, in signum quod homines Ecclesiae Israeliticae essent ex posteritate Abrahami, Isaci et Jacobi, constat ex his: "Dixit Deus ad Abrahamum,.... Hoc foedus Mecum, quod observabitis inter Me et inter vos, et inter semen tuum post te; [1]circumcidi vobis omnem masculum, et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter Me et vos" (Gen. xvii. [9,] 10, 11);

quod foedus seu ejus signum postea confirmatum est per Mosen (Levit. xii. 1-3). Et quia ecclesia illa per illud signum a reliquis distinguebatur, ideo antequam filii Israelis transgressi sunt Jordanem, mandatum erat, ut iterum circumciderentur (Jos. v.); causa fuit, quia terra Canaan repraesentabat ecclesiam, et Jordanes fluvius introductionem in illam. Et insuper ut in ipsa terra Canaane illius signi recordarentur, mandatum est hoc:

"Quando veneritis in terram, et plantaveritis quamcunque arborem cibi, praeputiabitis praeputium fructus ejus; tribus annis erit vobis praeputiatus, non comedetur" (Levit. xix. 23). [2.] Quod circumcisio repraesentaverit et inde significaverit rejectionem concupiscentiarum carnis, et sic purificationem a malis, simile quod Baptismus, constat ex locis in Verbo, ubi dicitur, quod circumciderent cor, ut in his: Moses dixit, "Circumcidite praeputium cordis vestri, cervicem vestram ne indurate" (Deutr. x. 16). "Circumcidet.. Jehovah Deus.. cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Jehovam Deum tuum, ex toto corde tuo, ex tota anima tua, quo vivas" (Deutr. xxx. 6). Et apud Jeremiam: "Circumcidite vos Jehovae, ut removeat praeputia cordis vestri, vir Jehudae et habitatores Hierosolymae, ne exeat sicut ignis ira mea ...propter malitiam operum vestrorum" (iv. 4). Et apud Paulum: "In Jesu Christo neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed Fides per charitatem operans," "et nova Creatura" (Gal. v. 6; vi. 15). [3] Ex his nunc patet, quod loco circumcisionis institutus sit Baptismus, quia per circumcisionem carnis repraesentata est circumcisio cordis, quae etiam significat purificationem a malis, nam mala omnis generis assurgunt ex carne, ac "praeputium" significat spurcos amores ejus. Quoniam circumcisio et Baptismi lavatio simile significant, ideo dicitur apud Jeremiam:

"Circumcidite vos Jehovae, ut removeat praeputia cordis vestri" (iv. 4):

et paulo post, "[1]Lava a malitia cor tuum, Hierosolyma, ut serveris" (vers. 14). Quid circumcisio et lavatio cordis, docet Dominus apud Matthaeum (xv. 18, 19).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church