True Christian Religion (Ager) n. 676

Previous Number Next Number See English 

676. Fuerunt plures apud filios Israelis, et hodie sunt apud Judaeos, qui credunt, quod prae omnibus electi sint, quia circumcisi, et inter Christianos, quia baptizati sunt; cum tamen ambae, circumcisio et baptizatio, sunt modo datae in signum et in memoriale, ut purificentur a malis, et sic fiant electi. Quid externum absque interno apud hominem, nisi sicut templum absque cultu, quod non alicui usui est, nisi inserviat pro stabulo? et porro, quid externum absque interno, nisi sicut ager ex meris cannis et calamis absque segete? nisi sicut vinea ex meris palmitibus et foliis absque uvis? nisi sicut ficus absque suo fructu, cui Dominus maledixit (Matth. xxi. 19)? nisi sicut lampades in manibus virginum stultarum absque oleo (Matth. xxv. 3)? immo, nisi sicut habitatio in mausoleo, ubi cadavera sub pedibus, ossa circum parietes, et nocturnae larvae volantes sub tecto? aut sicut currus tractus a pardis, super quo lupus auriga, et vectus in illo fatuus? Homo enim externus non est homo, sed modo figura hominis; internum enim, quod est sapere a Deo, facit hominem. Similiter circumcisus et baptizatus, nisi circumcidat aut lavet cor suum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church