695. Quartum Memorabile:-
Plerique hodie qui credunt vitam post mortem, etiam credunt quod in caelo cogitationes illorum non aliae futurae sint quam devotiones, loquelae quam orationes, ac hae et illae una cum vultibus facierum et actibus corporis quam glorificationes Dei; et sic domus illorum quam totidem domus cultus seu aedes sacrae, et sic quod omnes futuri sint sacerdotes Dei. Sed possum asseverare quod ibi sancta ecclesiae non plus occupent mentes et domos quam in mundo ubi Deus cultu celebratur, tametsi purius et interius, sed quod ibi varia quae sunt prudentiae civilis, et varia quae sunt eruditionis rationalis, in sua excellentia sint. [2.] Quodam die evectus sum in caelum, et perductus in unam societatem, ubi erant sophi, qui in saeculis antiquis excelluerunt eruditione ex lucubratione et meditatione in talibus quae rationis et simul usus fuerunt, et jam in caelo, quia crediderunt in Deum, et nunc in Dominum, et amaverunt proximum ut se ipsos; et deinde introductus sum in conventum eorum, et ibi interrogatus, unde sum; et aperui, quod corpore in mundo naturali sim, at spiritu in mundo vestro spirituali. His auditis laetificati sunt angeli illi et sciscitabant, "Quid in mundo, ubi es corpore, sciunt et intelligunt de Influxu?" Et tunc postquam recollegi quid de illo ex sermonibus et ex scriptis famigeratorum hauseram, respondi, quod non sciant adhuc aliquem influxum e mundo spirituali in mundum naturalem, sed de influxu naturae in naturalem; ut de influxu caloris et lucis e sole in corpora animata, ut et in arbores et frutices, unde horum et illorum vivificatio; et vicissim frigoris in eadem, unde illorum mortificatio; et praeterea de influxu lucis in oculos unde visus, de influxu soni in aures unde auditus, deque influxu odoris in nares unde olfactus, et sic porro. [3.] Praeter haec eruditi hujus saeculi ratiocinantur diversimode de influxu animae in corpus et hujus in animam, et de hoc in tres partes abeunt; scilicet num influxus sit animae in corpus, quem vocant occasionalem, ex occasione incidentium in sensus corporis; vel num sit influxus corporis in animam, quem physicum appellant, quia objecta incidunt in sensus, et ab his in animam; vel num sit influxus simultaneus et instantaneus in corpus et simul in animam, quem harmoniam praestabilitam nuncupant. Attamen quisque de suo influxu cogitat dari intra naturam. Quidam credunt animam esse aetheris particulam aut stillam, quidam illam esse caloris et lucis glomulum aut micam, quidam esse aliquod ens se recondens in cerebro; sed hoc et illud, quod illis est anima, quidem vocant spirituale, sed per spirituale intelligunt purius naturale, non enim sciunt quicquam de mundo spirituali, et de hujus influxu in mundum naturalem, quare manent intra sphaeram naturae; et in illa ascendunt et descendunt, et in illam se extollunt sicut aquilae in aerem; et illi qui morantur in natura, sunt sicut indigenae alicujus insulae in mari, qui non sciunt aliquam terram dari extra illos; et quod sint sicut pisces in fluvio, qui non sciunt dari aerem supra aquas illorum; quam ob rem ad mentionem, quod detur mundus distinctus ab illorum, ubi habitant angeli et spiritus, et quod inde sit omnis influxus in homines, et quoque interior in arbores, stant mirabundi sicut audirent visionaria de spectris, aut nugas ex astrologis. [4.] Praeter philosophos nostrates in orbe, ubi sum corpore, non de alio influxu cogitant et loquuntur, quam de influxu vini in cyathos, de influxu cibi et potus in ventrem, et gustus in linguam, et quoque forsan de influxu aeris in pulmonem, et sic porro; at hi si aliquid audiunt de influxu mundi spiritualis in naturalem, dicunt, `Influat si influit; quid juvat et cui usui est hoc scire?' Ac abeunt, et postea dum loquuntur de auditis de influxu illo, ludunt cum illo, sicut quidam ludunt cum cochlacis inter digitos." [5.] Postea locutus sum cum angelis illis de mirabilibus, quae ex influxu mundi spiritualis in naturalem existunt; ut de vermibus dum fiunt papiliones, tum de apibus et fucis, et mirabilia de bombycibus, et quoque de araneis, et quod incolae telluris addicant illa luci et calori solis, et sic naturae; et quod saepius miratus sum, per illa confirmant se pro natura, et per confirmationes pro natura somnum et letum inducunt mentibus, et fiunt athei. Post haec narravi mirabilia de vegetabilibus, quod omnia illa a semine usque ad nova semina in justo ordine succedant, prorsus sicut terra sciret commodare et accommodare sua elementa prolifica seminis, et ex hoc educere germen, et hoc dilatare in caudicem, et ex hoc emittere ramos, et hos investire foliis, et postea insignire floribus, et ab interioribus horum initiare et producere fructus, et per hos, ut renascatur, semina ut proles. Sed haec quia per continuum aspectum, et perennem recursum solita, sueta et communia facta sunt, non ut mirabilia aspectant, sed ut meros effectus naturae; et hoc opinantur unice ex causa quia ignorant quod mundus aliquis spiritualis sit, et quod hic ab interiori operetur et actuet omnia et singula quae in mundo naturae, et super tellure ejus, existunt et formantur (et operatur sicut mens humana in corporis sensus et motus), et quod singula naturae sint sicut tunicae, vaginae et indusia, quae incingunt spiritualia, et proxime producunt effectus fini Dei Creatoris correspondentes.