True Christian Religion (Ager) n. 696

Previous Number Next Number See English 

696. Quintum Memorabile:-

Quondam precatus sum ad Dominum, ut daretur loqui cum discipulis Aristotelis, et simul cum discipulis Cartesii et cum discipulis Leibnitzii, propter finem, ut opiniones mentis eorum de Commercio Animae et Corporis haurirem. Post precationem aderant novem viri, tres Aristotelici, tres Cartesiani, et tres Leibnitziani, et steterunt circum me; a latere sinistro adoratores Aristotelis, ad dextrum sectatores Cartesii, et a tergo fautores Leibnitzii. E longinquo ad distantiam, et per intervalla inter se, visi sunt sicut tres laureati, et ex perceptione, quae e caelo influxit, cognovi quod essent ipsi antesignani seu archididascali. Post Leibnitzium stabat unus manu tenens alam vestis ejus, et dicebatur quod esset Wolfius. [2.] Novem illi viri, cum intuerentur se mutuo, faceta voce se primum salutabant et affabantur. Sed mox tunc ex inferis exsurgebat spiritus cum facula in manu dextra, et vibrabat illam ante acies illorum, inde facti sunt inimici tres contra tres, et torvo vultu se aspiciebant: invasit enim libido altercandi et litigandi. Et tunc exorsi sunt Aristotelici, qui quoque erant scholastici, dicentes, "Quis non videt quod objecta per sensus influant in animam, sicut quis per fores intrat in conclave, et quod anima cogitet secundum influxum? Nonne dum amator videt pulchram virginem aut sponsam, oculus ejus scintillat, et fert amorem ejus ad animam? Nonne avarus cum videt crumenas in quibus nummi ad illas ardet omni sensu, et inde hoc infert in animam, et excitat cupidinem possidendi illas? Nonne cum aliquis superbus audit laudes de se ab altero, arrigit aures, et hae perferunt illas ad animam? Suntne sensus corporis sicut atria, per quae ad animam unice fit ingressus? Quis ex his et innumeris similibus aliter potest concludere, quam quod influxus e natura seu physicus sit?" [3.] Ad haec dicta sectatores Cartesii tenentes digitos sub fronte, et nunc retrahentes illos respondebant, dicendo, "Heu, loquimini ex apparentiis. Nonne scitis, quod non oculus amet virginem aut sponsam, sed anima? pariter quod nec sensus corporis cupiat nummos in crumena ex se, sed ex anima? pariter quod nec aures arripiant laudes assentantium aliter? Nonne perceptio est quae facit sentire? et perceptio est animae, et non organi. Dicite, si potestis, quid aliud facit linguam et labia, loqui quam cogitatio? et quid aliud facit manus operari quam voluntas? ac cogitatio et voluntas sunt animae: ita quid facit oculum videre et aures audire, ac reliqua organa sentire, attendere et advertere ad objecta, quam anima? Ex his et ex innumeris similibus aliis, unusquisque, qui supra sensualia corporis sapit, concludit, quod non sit influxus corporis in animam, sed animae in corpus, quem nos vocamus influxum occasionalem, et quoque spiritualem. [4.] His auditis, tres viri, qui post triades priores steterunt. qui erant fautores Leibnitzii, extulerunt vocem, dicentes, "Audivimus argumenta ab utraque parte, et contulimus illa, et percepimus, quod in multis praevaleant haec illis, et in multis his illa; quare, si licet, componemus lites." Et ad interrogationem "Quomodo" dixerunt, "Non est aliquis influxus animae in corpus, nec corporis in animam, sed est unanima et instantanea operatio utriusque simul, quam celebris auctor pulchro nomine insignivit, vocando harmoniam praestabilitam. [5.] His peractis, rursus apparuit spiritus cum facula in manu, sed nunc sinistra, et vibravit illam ad occipitia illorum; inde confusae factae sunt ideae omnium, et conclamabant, "Non scit anima nostra nec corpus, in quam partem transeamus; quare dirimamus has lites per sortem; et sorti quae primum exit, favebimus. Et sumpserunt tres schedulas, et uni illarum inscripserunt Influxus Physicus, alteri Influxus Spiritualis, et tertiae Harmonia Praestabilita; et miserunt tres illas in cavum pilei, et elegerunt unum qui expromeret; et hic immissa manu apprehendit illam super qua scriptum fuit Influxus Spiritualis: qua visa et lecta, dixerunt omnes, quidam tamen claro et fluente sono, quidam obscuro et intracto, "Faveamus huic, quia primum exivit." At subito tunc adstitit angelus, et dixit, "Ne credatis quod chartula pro Influxu Spirituali exiverit fortuito, sed ex proviso: vos enim, quia in confusis ideis estis, non videtis veritatem ejus, sed ipsa veritas obtulit se illam manui ut ei faveatis."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church