701. Sanctitas Sacramenti, de quo hic agitur, absque sensu spirituali Verbi aperto, seu quod idem, absque correspondentiis naturalium cum spiritualibus revelatis, non plus interius agnosci potest, quam thesaurus reconditus, in agro; qui non plus aestimatur quam ager vulgaris; at cum detegitur quod in agro illo sit thesaurus, aestimatur ager ille magno pretio, et emptor tunc opulentiam sibi inde appropriat; et plus adhuc, quando cognoscitur, quod in illo sit thesaurus omni auro pretiosior. [2.] Absque sensu spirituali est illud sacramentum, sicut domus occlusa, plena cimeliis et gazophylaciis, quae praeteritur sicut domus alia in platea; at quia a clero quoad parietes aedificata est ex marmore, et quoad tectum obducta est laminis auri, attrahitur visus praetereuntium ad spectandum, laudandum et aestimandum: aliter, cum domus illa aperta est, et cuivis datur copia intrandi, et custos suppeditat aliquibus mutuum inde, aliquibus donum inde, singulis secundum dignitatem. Dicitur donum inde, quia pretiosa ibi sunt inexhausta, et supplentur continue. Ita est cum Verbo quoad spiritualia ejus, et cum sacramentis quoad caelestia illorum. [3.] Sacramentum, de quo hic agitur, absque revelata sanctitate ejus, quae intus latet, apparet sicut arena fluvii, in qua granula auri inconspicua in multa copia sunt; at cum revelata est, est sicut aurum inde collectum, et fusum in massam, et haec fabricata in pulchras formas. Sacramentum hoc absque sanctitate ejus detecta et visa, est sicut arca et theca ex fago aut populo, in qua adamantes, rubini, et plures alii lapides pretiosi in loculis ordine dispositi jacent: quis non arcam et thecam illam aestimat, qui novit quod talia intus lateant, et plus cum videt illa, et quoque cum distribuuntur gratis? Sacramentum illud absque revelatis correspondentiis ejus cum caelo, et sic non visis caelestibus, quibus correspondet, est sicut angelus visus in mundo in veste vulgari, qui modo secundum vestem honoratur: aliter prorsus cum noscitur, quod sit angelus et auditur angelicum ex ore ejus, ac videntur mirabilia ex factis ejus. [4.] Qualis est sanctitas solum praedicata, et qualis est sanctitas visa, illustrare licet per exemplum hoc visum et auditum in mundo spirituali. Lecta fuit epistola a Paulo scripta tempore quo peregrinatus est in mundo, sed non evulgata, praeter quod ullus sciret qua a Paulo: haec primum ab auditoribus vilipensa est; at cum detectum est, quod una ex Epistolis Paulinis esset, recepta est cum gaudio, ac omnia et singula ibi adorata sunt. Ex quibus patuit, quod sola praedicatio sanctitatis de Verbo et de sacramentis, dum fit a primatibus e clero, quidem imprimat sanctitatem, sed aliter quando ipsa sanctitas detegitur, et coram oculis sistitur videnda, quod fit per revelationem sensus spiritualis; ex hoc sanctitas externa fit interna, ac praedicatio ejus fit agnitio ejus. Simile est cum sanctitate sacramenti Cenae.