702. [II.] Quod ex notis Correspondentiis sciatur, quid per Carnem et Sanguinem Domini intelligitur, et quod simile per Panem et Vinum; videlicet, quod per Carnem Domini et per Panem intelligatur Divinum Bonum Amoris Ipsius et quoque omne Bonum Charitatis; et quod per Sanguinem Domini et per Vinum, Divinum Verum Sapientiae Ipsius, et quoque omne Verum Fidei; et per Manducationem appropriatio. Quoniam hodie sensus spiritualis Verbi detectus est, et simul cum illo correspondentiae, quia hae mediant, ideo solum adducentur loca e Verbo, ex quibus clare videri potest, quid per carnem et Sanguinem, et per Panem et Vinum, in Sancta Cena intelligitur. Sed illis praemittetur ipsa institutio sacramenti istius a Domino; et quoque doctrina Ipsius de sua Carne et suo Sanguine, deque Pane et Vino.