Spiritual Experiences (Odhner) n. 2294

Previous Number Next Number See English 

2294. Quae etiam est causa, quod status spirituum varientur, sic ut comparari iis queant vicissitudines annorum, tum dierum, nempe quod aurorae, meridies, vespera, nox, iterum aurorae, seu ver, aestas, autumnus, hyems, iterum {1} ver; sed cum indefinita differentia, angelis [variantur] solum sicut veris tempore, ejus meridies, vespera, nox, et aurorae {2}, et sic porro, 1748, 11 Junius; quare {3} animadverti, quod id quod felix et laetum fuit spirituum quorundam, hoc fuit angelorum illaetum et quasi infelix, quia omnia relativa sunt. @1 ms. hyems iterum$ @2 ms. nox; et ver$ @3 ms. Junius: quare$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church