Spiritual Experiences (Odhner) n. 2295

Previous Number Next Number See English 

2295. Quod ideae percipiantur cum omni varietate

Quoddam a me dictum erat, quod quidam spiritus dicebant postea, quod non ita hoc bonum, sicut autumabant, sed respondere mihi dabatur, quod nusquam ita esse possit, ut unus similiter ideam alterius percipiat, [sed] quisque secundum suam indolem, sic ut una idea, vel sensus idearum, nusquam similiter recipiatur ab uno sicut ab altero, tum quod quisque secundum suam indolem recipit, et quidam non possunt [percipere], quia tales, quid laeti bonique in idea fuit, ita ex suis concludunt, nam in una idea indefinita sunt, quare percipiuntur {1} secundum qualitatem ejus qui recipit-sunt {2} tam communia, quam singularia, tum interiora ac intimiora-quod {3} illico mihi ostensum: quidam spiritus inter eos [erant], qui punire cupiunt, cumque inciperent, repraesentabam in manibus eorum plumas, mox palmas, ii illico dicebant, "quid tenemus in manibus? modo virgas, nempe absque foliis," quod factum, ut scirem, quomodo ideae recipiuntur secundum diversas indoles. 1748, 11 Junius. @1 J.F.I. Tafel percipiunt$ @2 ms. recipit, sunt$ @3 ms. intimiora; quod$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church