Spiritual Experiences (Odhner) n. 2298

Previous Number Next Number See English 

2298. Dictum postea, ab iis qui tunc mecum, quod si non microscopia fuissent, per quae intuerentur ea, quae minutiora sunt, quam ut oculus videret, sicut [videt] majores partes corporis, quia non interiora eorum videre possent, quod etiam ea putarent esse unum, minus constare ab indefinitis; microscopia detexerunt, quod ea, quae putarunt prius unum fuisse, quod innumera contineant, sicut vermiculus vix visus radio minimo obvius, quod organa sensus haberet, quod viscera, quot animal magnum, [quod] cerebrum, medullas spinales, pulmonares fistulas, organa generationis-sic {1} [quod] non unum: quid non unumquodvis membrum, quod nullo microscopio adhuc detectum, annon constaret folliculis, fistulis, vasis, fibris, et in his nonne fluidum vitale, et sic porro? ita constare potest, quantum latet in iis solum, quae mere corporea et naturalia sunt: quid non in purioribus! nam {2} quicquid inde vitale venit, hoc mediis substantiis organicis accidit. 1748, 11 Junius. @1 ms. generationis, sic$ @2 ms. purioribus; nam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church