Spiritual Experiences (Odhner) n. 2299

Previous Number Next Number See English 

2299. De iis qui in Divina mysteria per philosophiam naturalem seu physicalia intrare [volunt {1}]

Quidam cum de spiritualibus sermo esset, materialiter id percipiebat, quod percepi idea spirituali sicut lineolas albas, quod signum est, materialiter concipi spiritualia, quae tamen non materialia sunt, quia sunt vires ex substantiis; cum itaque ii qui ex physica seu philosophia inde volunt intrare in ea quae spiritualia sunt, et fidei, tunc materiales ideae manent, quae sic repraesentantur in altera vita; tales quam maxime anguntur in altera vita, cum veritates fidei audiunt, imo usque ad anxietatem, ut vix putent se posse sanari, quod ab experientia ex quodam spiritu hodie nosse mihi datum, qui ita diu angebatur, ut desperarent de ejus sanatione; sed nullus datur morbus seu malum irremediabile, quia potentia Domini est infinita. @1 hoc verbum manu B. Chastanier additum in ms.; vide indicem ad Fides, ad Natura et ad Spiritualia$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church