Spiritual Experiences (Odhner) n. 2305

Previous Number Next Number See English 

2305. {1} # # Cum quaedam anima, aut quidam spiritus, inter alios venit, sunt illico perplures, qui cupiditate feruntur examinandi, sciendique qualis est, sic modis variis examinant, tum quoque sunt plures, qui vix aliud tunc cogitant, quam ut aliquid mali inveniant, ut irruant, castigent et puniant, tali ardore feruntur plures, sic ut quasi carnifices sint, tametsi in vita corporis tale quid ab iis non sit auditum; tunc cum examinant, solum ea ex ideis, et in ideis permittit Dominus prodire, quae {2} Ipsi placet, nam si omnia mala et spurca {3} prodirent, quae idearum sunt, et in ideis, nusquam subsistere possent, sed quasi a canibus rapidis, dilaniarentur; ita Dominus solum ea ex ideis, et in ideis permittit prodire, quae emendanda sunt, et quae absque poena vastationis, non emendabilia sint, quare omnes permissiones, poenae, et vastationis species, sunt boni gratia. 1748, 12 Junius. @1 inter 2304 et 2305 in ms. apparet transversis lineis deletus sequens articulus inabsolutus et non numeratus:

Quod in tantum homo et spiritus in bonum a Domino ducatur in quantum a Domino accepit Spiritus plerique conqueruntur, quod tales sint, nec aliter esse possint, quare subeunt vastationes, et perplura alia, ut possint tales esse; cumque Dominus adjunxerit {4} et addiderit ea quae verae fidei sunt,$ @2 in ms. quod in quae emendatum$ @3 imperfectum in ms.$ @4 ms. adjuxerit$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church