2306. Miratus sum quandoque, et spiritus quoque, cum tales ideae sunt, quae merae phantasiae, et phantasiae apud eos, eum effectum habent, quem in corpore ipsi sensus, nempe quod non solum videantur sibi pati dolores, et perplura, sed quod actualiter sentiant ea, sic ut phantasiae eorum effectum habeant, ut realem, seu sensitivum; quare non pptuerunt scire, cur ea phantasiae possent vocari, cum realiter ad sensum perciperentur: at ita se res habet, quod phantasiae eorum talem effectum realem habent, quia tales sunt, ut credant; at dum fidem a Domino, accipiunt, tunc simul accipiunt id donuu seu eam facultatem, ut {1} auferri possint, et iis induci credere, quod phantasiae sunt, quare tunc a Domino tolluntur; non ita prius, nisi modo quodam miraculoso. 1748, 12 Junius. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. aut$